Latin
DE OFFICINIS BONARUM MENTIUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 362
Unproofread scanNot analysed yet
Si Laërtio in Vitis Philosophorum fides habenda est, Aristo Chius περὶ χολῶν sex libros composuit, tum &Cleomenes Παιδαγωγικὸν scripsit. Ipse quoque Pythagoras παιδευτικὸν scripsisse dicitur, &Aristoteles, Theophrastus, Aristippus περὶ παιδείας, tum &Plato &Chrysippus: quae omnia temporum injuriâ perierunt. Superest è veteribus aureolus Plutarchi περὶ παίδων ἀγωγῆς libellus, quo utilissima de hoc negotio praecepta continentur. *Superiori seculo, cum reflorescere inciperent literae, multi fuere è viris doctis, qui hâc quoque parte laboranti Reipublicae consiliis succurrerunt: in quibus praecipuè Melanchthon &Erasmus mihi nominandi, quorum ille communis Germaniae Praeceptor de omnibus per Germaniam Scholis benè meritus fuit, tum quod de instituendis illis praecepta daret, tum quod omnes disciplinas recenseret, &in luculentum ordinem redigeret, in ipsis quoque optimis latinitatis autoribus enucleandis multum temporis insumeret: Unde hodieque supersunt tot in Ciceronis Epistolas, Orationes, Virgilium aliosque autores notulae non profectò contemnendae, &in quibus multum eruditionis latet, quas ex ore ejus nonnulli Y3 exceperunt. *Erasmus utilissimos quoque de instituendâ juventute libellos 14edidit. *Sed tamen &ante hos Duumviros in Germaniâ, &quidem apud Westphalos, quibus illa praecipuè laus debetur, bonarum literarum &linguarum celebres ludi fuere instituti, cum exemplo suo incitaret ex Italiâ in rura Westphala deducens Musas Rudolphus Agricola, &consilia Rudolphus 15 Langen Eques Westphalus doctissimus urgeret. *Tum in urbe Monasteriensi ludi elegantiorum literarum, barbaris illis magistris repudiatis instituti, statimque per totam Westphaliam plures apertae fuerunt Scholae, quibus formata ingenia: hinc per totam Germaniam bonas doctrinas disseminarunt. 16* Daventriae tum versabatur Alexander Hegius, homo Westphalus, Langii quondam condiscipulus: è cujus disciplinâ magnus ille Erasmus prodiit, &17ad Belgas aeque ac Germanos bonae artes propagatae sunt. *Scilicet ut ab hâc quondam gente Germaniae virtutis gloria adversus Romanos asserta fuit, cum illorum victricia arma non fine insigni clade repellerent; ita primi humaniorum literarum tropaea in Germaniâ erexere. Majoribus postea passibus &animis haec stadia decurrerunt in Germania viri docti, ut vel cum ipsis Italis de principatu contenderent, &magnâ cum curâ in Scholis rectè adornandis certatim à Viris doctis laboratum fuit. 18 Non enumerabo hîc omnes, quotquot de Scholis earumque institutione hoc Cap. II. De officinis bonarum mentium. hoc tempore scripserunt. Multi enim sunt multorum libelli &dissertationes de hoc argumento Camerarii, Chytraei, Neandri, Burenii, Maphaei Vegii, Vitruvii, Roscii, Vergerii, Mosellani, Frischlini, Bilstenii, Alstedii &aliorum. *Inter eos 19 omnes merito principe loco nominandus est Joannes Sturmius, Argentoratensis Academiae Professor, cujus extant varia de Oeconomiâ Scholarum scripta; ejusque consilia Scholastica non Germaniae tantum urbes, sed &peregrinae secutae sunt.