Latin
DE FACULTATUM ANIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 370
Unproofread scanNot analysed yet
Sacerdotis cujusdam Hispani, qui fratrem natu minorem Comitis stabuli Castellae, à nativitate surdum, improbo labore ita erudiverit, ut modò lumen non abesset, aut tergum non obverteretur, è motu oris, labiorum aliarumque partium, perfectè intelligere voces loquentium, ad interrogata respondere, vocabulorum vel in incognitâ sibi linguâ sonum &accentum accuratè ad alterius pronunciationem reddere potuerit; nisi quod B9tonum vocis eundem servare non poterat. *Refert &Schottus in Physicae Curiosa lib. 3. cap. 33. novisse se in Sicilia quendam è Soc. Jesu, qui surdus erat penitus, &tamen promptissimè de quâvis re tam cum suis, quam cum exteris egerit, tametsi nullum perciperet verbum, dummodo labiorum motum loquentium videret. Atque id non tam per disciplinam, quàm instinctu naturae zobonitateque ingenii factum est. *Nam &alius P. Layman singulari quodam casu surdus factus, ut illic testatur, assiduâ oris loquentium observatione didicit visu percipere, quod non poterat auditu. Refert &Zvvingerus in Phystol. Mod. cap. 25. Jacobum Oecolampadium, cum Sacerdos Basileae esset, inter alios habuisse auditorem plebeum, sed surdum, qui tamen verba illius intellexerit ex eo, quod intentis &inconnivis illem oculis intueretur. Quoniam ergo naturam &ingenii indolem hîc praestare talia videmus, quidni ar certis quibusdam regulis adjuvari natura posset? *Librum in hâc arte dudum, ante, quam Angli eâ de re cogitarunt, scripsit aliquis Johannes Paulus Bonnetus, ediditque Madriti in 4. An. 1620. ac Regi ipsi inscripsit. Titulus oR: Reduction de las lettras y arte para ensenar a ablar los mudos, i. e. Reductio literarum &ars informandi mutos. Non dubitat huic Autori inventionem hujus artis adscribere Caramuel in apparatu suo philosophico lib. I. disp. 2. n. 16. qui epias gramma quoddam in eam artem illic scripsit. *De autore vero, quem Sacerdotem, credo per errorem, Digbaeus vocat, non satis certa omnia: nam ipse se Barleiservant vocat. Quid autem muneris hoc sit, Nicolaus Antonius in Bibliothecâ suâ Hispana sub hujus Viri nomine doceat: Joannes Paulus Bonet Arragonius Regi nostro à munere quodam, quod Burgundiae domus vocabulo BARLETSERVANT apud nos audit, &à tormentariae rei ministerio (entratenido cerca de lapersona del General de la Artilleria) magnoque Castella Connestabili à secretis. *Ante tamen Bonetum Petrus Pontius Benedictinus Monachus hanc artem exercuit, ut constat è Valesio lib. de Sacr. Philos. cap. 3. Petrus Pontius, inquit ille, Monachus S. Benedicti, Amicus meus, natos surdos docebat loqui, non aliâ arte, quam docens primum scribere, res ipsas digito indicando, quae characteribus illis significarentur; deinde ad motus linguae, qui characteribus responderent, provocando. Unde patet, pro informationis hujus fundamento scripturam fuisse adhibitam, quod in exemplo sui temporis etiam notarat Rudolphus Agricola. Meminit &ejusdem artis in Hispaniâ inventa Stephanus Roderic. Castrensis Comm, in Ebr. libr. Hippocratis de Aliment. Sect. 2. p. 247. ut mirer, Franciscum Lanam in Prodromo all arte maëstra c. 4.