Latin
DE FACULTATUM ANIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 372
Unproofread scanNot analysed yet
*Nostro quoque tempore Helmontius Filius in Alphabeto suo vero Naturali Hebraico quandam de surdi &muti in linguis informatione dissertationem instituit; sed horum autorum mentionem nullam 29fecit. *Testis est quoque Monconisius in Itinerario suo Anglico p. 50. se apud Wallisium vidisse nobilem Anglum mutum &surdum, qui Doctore illo tantum in legendo profecerit, ut librum Anglicum expedite legeret, atque jam tum alterum hoc exhibuisse specimen Wallisium, qui praeterea exiguam illi differentiam in pronunciatione τοῦ B &τοῦ Postenderit, exilem scilicet nasi mo30 tum, cum litera B pronunciatur. *Bonnetus ad certam artem regulas revocavit: Nam in primo libro agit de literarum naturâ &variâ apud varias gen31tes pronunciatione, quae erudita sunt. *Sed tamen &ante illum de hoc argumento egerat. Hieronymus Fabricius ab Aquapendente libro de locutione ac ejus instrumentis, Scaliger in libro de causis Latinae linguae: post illum Malincrotius tractatu de libris, &Petrus Montanus in singulari libro Belgico, sed erudito, de arte pronunciandi, quo neminem hactenus accuratiorem vidi. Mihi quoque aliquando de Philosophia Alphabetaria quaedam scribere propositum 32 fuit. *Libro secundo ad rem ipsam propiùs accedit, ac ostendit, quomodo mutus figuram &pronunciationem literariam per manualem demonstrationem &motum oris ac labiorum doceri possit: hinc procedit ad reliquas Grammaticae partes, &orationis constructionem integram. Aliqua etiam 33 de cifris &linguâ Graecâ adjecit. *Ego omnino svaderem, ut non Hispanicus tantùm ille liber, sed &caeteri, qui in Anglicâ linguâ scripti sunt in Latinam linguam conversi uno volumine colligerentur; non in mutorum tantum usum, sed &illorum, qui in aulis Principum, in foro, atque adeò in omni vitae genere versantes, mussitantes etiam intelligere velint, atque secreta è longinquo rimari colloquia; Cujus rei quantus esse possit, facilè quivis in34 telligit. *Nos insigne hoc exemplum, quo exercitationis crebrae vis in intellectu augendo confirmatur, omittere noluimus, quo falsitas sententiae Aristotelis ostendatur, qui libr. de Hist. Animal. 4. c. 9. surdos natos vocem quidem emittere ait, sed sermonem nullum: cui accedit etiam Scaliger in commentario, cum ait: Arte &voluntate fit sermo, itaque docemur: Surdi autem non docentur, ideò non loquuntur. In Aristotelis quoque verbis argutatur, quod vocem emittere dicat. Malè quoque Molinaeus Physic. lib. 8. c. 24. judicat: Caius nutus potest per auditum erudiri; at quicunque est surdus à nativitate, est mutus &planè indisciplinabilis. Et Aristoteles primo Metaphysicorum auditum disciplinae sensum vocat, cum per visum, atque utita loquar, intuitivè procedere posse videamus. CAP. IV.