# Polyhistor. Vol. 3 375

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE SUBSIDIIS DIRIGENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/375

* Sed hae posteriores quasi per consequentiam ali-ii quam è prioribus procedunt, quatenus nimirum judicium conducit ad memoriam: Nam & memoria per se inesse multis potest, & sine his adminiculis excoli; elocutio, etsi suis quibusdam praeceptis contineatur, tamen referri etiam ad Logicam debet, quatenus benè ordinatis conceptibus formae argumentorum, schematismi & verba ipsa subserviunt.* Addenda his est Di-12 dactica, aliqua doctrinae de Methodo propago, quae suo quodam peculiari modo & secundum sua principia consideranda est. Inter has artes, quas vocat Verulamius rationales, artem inventivam, 13 quatenus ad artem refertur, desiderari ait: Inventiva, inquit, ars est, altera artium & scientiarum, altera ar umentorum & sermonum: hanc esse obviam ait, illam à nemine excultam.* Non nego quidem, sed id factum nescio per quam 14 hominum illa studia tractantium socordiam: quanquam & non pauci etiam barbarâ illâ aetate fuerint, quibus his similia, quae Verulamius proponit, in mentem venerunt. Ac sanè principia eadem Dialectica ad tales conclusiones formandas deducere posse, quilibet videt. Deinde & ars illa Judicii & directionis sive Examinis, quâ de experimentorum ratione agitur, ex iisQuanquam enim Verulamius speciales quosdem principiis promanat. dam modos enarrat, quibus tale examen institui possit, possunt tamen omnes illi è doctrinâ causarum atque è locis Dialecticis deduci, quod Topica illa particularia, quae vocat, sive Articuli Inquisitionis satis ostendunt: In omnibus enim illis experimentorum inventionibus occulta quaedam argumentandi ratio reconditur, ex aliquo locorum Dialecticorum deprompta; quâ de re pluribus nunc agere non possumus Generalis in meditando ac inveniendo & in omni ratiocinationis actu 15 regula est, quam & Spinosa in tractatu de Emendatione Intellectus posuit, ut rerum differentias, convenientias & oppugnantias, rectè colligamus, quò ideas nobis claras & distinctas formemus, & ex earum progressu, qui ab exiguis principiis ad majora se axiomata & conclusiones dilatat, quicquid argumento nostro conveniens est, deducamus. * Quare non malè faciunt, qui jam in primâ aetate pueros rerum cognitione benè ordinatâ imbuendos judicant, ut rerum universitatis ideae illorum animis obversentur. * Praeter 17 alios praecipit hoc Vir Clarissimus Boclerus in Dissertatione MStâ de Studiis quae amici operâ ad manus meas pervenit, sed imperfecta, & intercedente Viri Clarissimi obitu non absoluta. Ita ille: Nunc illud monebimus, maturè seu post vulgares & primas literas praeceptas dandam esse operam, ut ingenia ipsam rerum universitatem, quo fieri commodissimè potest modo, cognitam & in obvio conspectu positam habeant. In hoc enim consilio facilè omnes convenire & congruere videmus; quanquam viam ingrediantur non unam. Dolendum saenè est, non esse in hunc diem libellum huic proposito idoneâ ratione inservientem. Annisi sunt complures Viri eruditi Dialogis rem conficere: quibus ut aliàs suus non denegaturusus; ita ad hunc finem nondum profecerunt. Illud autem per se intelligitur, in libris, quibus universitas rerum quaeritur, rationem verborum & linguae eatenus habendam esse, ut e. g. in latinis non nisi latina & I8autoritatem habentia, & sic in aliis linguis, adhibeantur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
