Latin
38
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
scriptae, ab Augustino Pflegero, Chori Ducalis Praefecto, Modis ornatae Musicis, &in Academiae Inauguratione d. 5. Oct. An. 1665 decantatae, quae in Historiae Torquati Appendice comparent. Strenae Poeticae, sub initium Anni 1666. ,Principi, Patronis &Professoribus Acadomiae, distributae, &a Torquato in eadem publicatae Appendicè, in Volumine autem Dissertt. Acad. (p. 182–188.) Hamburgi An. 1699. recusae. Et, quae haec omnia Junctim (sed Odas tamen absque Modis Musicis Pflegerianis) exhibent, aliaque insuper Carmina complura, eodem tempore scripta, complectuntur: Aulae 4. Primitiae Parnassi Kiloniensis, Joh. Adolpho Kielmanno, Ministro in TiHolsaticae Primario, inscriptae, ac Kilonui An. 1666. (licet nulla hujus tulo occurrat mentio) in 8vo. impressae, An. 1697. in Syntagmate Operum PoetiPoericorum Lubecensi (p. 581–610.) denuo publicatae, quas Frid. Rappoltus, Prof. Lipsiensis, eleganti commendavit Epigrammate Encomiastico, supra §. 40. jam recitato. LVIII. Proximo Quinquennio (ab An. 1666. ad 1671.) sex alii Poematum Nostri Latinorum Fasciculi lucem viderunt publicam, omnes, in eadem Collectione Operum Poeticorum Lubecensi, An. 1697. recusi: 1. Miscellanea Poetica, &,quae istis accesserunt, Epigrammata Selecta, utraque Bibliothecae Ducum Holsaticorum Gottorpiensi inscripta. Kilonii A. 1666. in 8vo. In Miscellanea Frid. Rappoltus, modo laudatus, ita lufit: Singula quae condis, cur Miscellanea ponis? Lauta an congestis secla imitare cibis? Visa meo certe est Olla haec Miscella palato, Coenari solis digna sed Olla Diis. epigrammata autem Selecta hoc commendavit Tetrasticho: Quae selecta tibi, mihi sunt Epigrammata lecta, Etjucunda bonis, &piperata malis. Nempe Epigrammaticos aetas non una lepores, Nec vendit mordax Bilbilis una piper.