Latin
38.5 to 38.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 38.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes artes &scientiae in unam Classem compinguntur, &quae ad artes pertinent argumenta temerario &inadaequato ordine ponuntur. Alibi ampla &universalia in arctum compinguntur, alibi particularia per minores titulos &exiguos quasi lancinantur. Fuere &alii, qui suo quodam peculiari sensu libros distinxere. Johannes quidam Mabunus, cujus mentionem facit Naudaeus, in tres classes Bibliothecam divisit, ex verbis illis Davidicis: Disciplinam, bonitatem &scientiam docerè, quo4 rum illa moralia, ista Theoretica, haec Ascetica proponeret. *Distinguebat &Hottingerus aliquando Bibliothecam in ὀνοματολογικὴν Linguarum, &πραγματικὴν rerum, &sub duabus illis classibus comprehendebat omnia, *Est &Jacobi Frisii methodus aliqua, qui ad ordinem Alphabeticum revocat Autores, sed tamen illos ratione artium &scientiarum divisos, quem recenset Hottingerus in Bibliothecâ quadripartitâ part. 1. c. 5. *Eadem ratio à Pinello in Bibliothecâ suâ ordinandâ servata fuit, quam Gualdus in vitâ ejus pag. 27. prolixè descripsit. Subnectit &suam peculiarem Hottingerus illis coeteris, quidem longè accuratiorem, sed ad minuta &specialissima se ultrà, quam par est, diffundentem, qualis in ordine librorum concinnando &operosus nimis est, &labores inquirentis auget. Faciliùs enim est in paucis patentioribus viis aliquid investigare, quàm in multis diverticulis.