# Polyhistor. Vol. 3 38.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 38.5 to 38.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/38.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/38.5

Omnes artes & scientiae in unam Classem compinguntur, & quae ad artes pertinent argumenta temerario & inadaequato ordine ponuntur. Alibi ampla & universalia in arctum compinguntur, alibi particularia per minores titulos & exiguos quasi lancinantur. Fuere & alii, qui suo quodam peculiari sensu libros distinxere. Johannes quidam Mabunus, cujus mentionem facit Naudaeus, in tres classes Bibliothecam divisit, ex verbis illis Davidicis: Disciplinam, bonitatem & scientiam docerè, quo4 rum illa moralia, ista Theoretica, haec Ascetica proponeret. * Distinguebat & Hottingerus aliquando Bibliothecam in ὀνοματολογικὴν Linguarum, & πραγματικὴν rerum, & sub duabus illis classibus comprehendebat omnia, * Est & Jacobi Frisii methodus aliqua, qui ad ordinem Alphabeticum revocat Autores, sed tamen illos ratione artium & scientiarum divisos, quem recenset Hottingerus in Bibliothecâ quadripartitâ part. 1. c. 5.* Eadem ratio à Pinello in Bibliothecâ suâ ordinandâ servata fuit, quam Gualdus in vitâ ejus pag. 27. prolixè descripsit. Subnectit & suam peculiarem Hottingerus illis coeteris, quidem longè accuratiorem, sed ad minuta & specialissima se ultrà, quam par est, diffundentem, qualis in ordine librorum concinnando & operosus nimis est, & labores inquirentis auget. Faciliùs enim est in paucis patentioribus viis aliquid investigare, quàm in multis diverticulis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
