# Polyhistor. Vol. 3 380

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE SUBSIDIIS DIRIGENDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/380

Atque haec Schola Naturae & Artis intellectui perficiendo in scientiis & apprehensione ac dijudicatione inserviret. Actionum humanarum Schola ad prudentiam formandam subsidia subministraret, eaque per actiones theatricas instituenda. Morosi enim sunt & inepti homines, qui juventutem ab his exercitiis arcent, aut omnem Theatri usum, cultioribus gentibus familiarem, è Republica tollunt. Ut in Republicâ Comoedia schola populi est; ita in scholasticâ juventute Schola actionum per Theatricas actiones proponi potest. Longè firmius haerent in animo exempla virtutum per actionum simulachra proposita, atque illa ipsa actio characterum moralium & civilium lineamenta in animis tenerae juventutis ducet, ne postea in conversatione stipites sint, aut in alium sibi orbem delati videantur. Posset in his ordo quidam observari, ut quae Philosophiae moralis & civilis praeceptis velut theoreticè exhibentur, ex historia per actiones exemplares in theatro propo44 nantur. * Comenius Philosophorum historiam hâc ratione discipulis inculcari volebat: qui & pro specimine Diogenem Cynicum in theatrum produxit. Idem quoque Januam suam in ludos Comicos communicavit, meritò hoc suo consilio explosus à Becchero: Nam in rerum apprehensione simplex & benè ordinata doctrina requiritur, ad quam Comoedia, quae non nisi actiones repraesentare apta est, nihil planè per se conferre potest. Quare prudentes Scholarchae inter operas Scholasticas, exercitationes illas Theatricas non tantùm non improbarunt, sed ipsi praeceperunt.* Ipse quoque Verulamius, Vir autoritate suâ & sapientiâ Πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων cum in libro de Augmentis scientiarum, de arte Paedagogicâ agit, Actionem illam Theatralem lib. 8. cap. 4. vehementer commendat. CAP. V. DE ARTE LULLIANA SIMILIBUS

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
