Latin
QUE INVENTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 389
Unproofread scanNot analysed yet
*Pro usu poëtico &oratorio in 46 meditando &argutiis adhiberi commodissimè praecepta Emanuelis Thesauri possunt, ejusque Index Categoricus. Agit de Hebraeorum Cabala, ac Pythagoraeorum praedicamentis, quae ut obscura ac inutilia rejecit. *Hinc 47 de Categoriarum seu Praedicamentorum &Locorum Dialecticorum usu agit, &ad artem Lullianam procedit, cujus defectus VII. notat. 1. quod per unam literam plura significet Lullius (quod ego illum, nec sine ratione, consultò fecisse autumo 2. quod memoriâ excellentissimâ illa vix teneri possint. 3. quod impossibile sit in hâc arte quidpiam praestare, nisi quis jam antè in scientiis versatus sit. (Et hoc ego non pro defectu habeo, sed pro necessario requisito praesuppono, ut ipse Autor in sequentibus p. 90. praesupponit: Ad disputandi enim &dicendi finem illae artes primariò inventae sunt. )4. quod ars Lulliana non demonstret, quot sint combinationes seu conjunctiones possibiles ex terminis datis; (quod ut supervacuum ego consultò praetermississe puto.) 5. quod non agat de quaternariis ac de quinariis combinandis. 6. quod non rejiciat combinationes inutiles. 7. quod stylus Lullii barbarus sit. *Tandem Artem Lullianam à Kirchero emendatam ut perfectiorem proponit. Illa verò consistit in eo emendatio, quod nova comminiscatur Alphabeta, aliis literarum formis alioque ordine, quae mihi res exigua videtur. Deinde terminos enumerat, ad praedicata tam absoluta quam respectiva, reducibiles: sed ad certum numerum non reduxit; quod tamen ante ipsum fecit Petrus Gregorius Tholosanus, qui sub unaquaque litera &cognata &repugnantia collocavit. Disserit porrò Knittelius de hujus artis usu, qui major sit in libris scribendis, quam in argumentatione subitâ inveniendâ, quae multam exertitationem requirat; in probandis &oppugnandis quibuscunque propositionibus quarumcunque scientiarum. *Subjungit Tabulam Combinatoriam, in quâ per artem combinatoriam principia tam absoluta quam respectiva Lulliano-Kircheriana ita disponuntur, ut eâ, quicquid in humanarum divinarumque rerum scientiâ lateat absconditum, erui possit. Ejus usum per definitiones, divisiones, probationes, oppugnationes deducit, variisque exemplis, Theologicis, Juridicis, Medicis, Mathematicis, Chimicis, Metaphysicis, Politicis, Moralibus, Rhetoricis, Poëticis, Mechanicis illustrat.