Latin
QUE INVENTIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 391
Unproofread scanNot analysed yet
*Edidit Alstedius Francofurti 55 Ann. 1612. qui in Consilio suo de copiâ rerum &verborum, quod cum Sadileti (Alstedii) omnium Facultatum &Studiorum Censurâ Argentorati Ann. 1664. prodiit; ubi de orationis variatione per Alphabeta Lulliana agit; Schematismum quoque Alphabetorum Jordani Bruni cum aliquot exemplis proponit. primùm ille loca Enthymematum ad certa genera applicata ex Aristotele ali56 isque Rhetoribus, sed novo quodam modo interpolata, proponit. Parte secundâ de copia verborum agit, illiusque artificium per sex Alphabeta tradit Primum continet terminos generales sub locis 26. dispositos, quorsum omnia propemodum referri possunt, quae dici de re aliquâ solent. Secundum est Alphabetum Indumentorum, quae vocat autor, quod non spectant ad orationis materiam, sed tantùm ad externam formam. Tertium est modorum, qui sunt velut colores, quibus indumenta imbui &exornari possunt. Atque ista duo Alphabeta, secundum &tertium, combinantur. Quartum est Complicationis, quod certâ quâdam tabulâ combinatoria proponit, quae notis per longitudinem &latitudinem ductis omnem variandi rationem ob oculos ponit: Alstedius se hanc variationis messem saepe attonitum adspicere ait. Subjungit hic duo Alphabeta Practica, quorum primum secundum suos locos &titulos contineat formulas oratorias, alterum contineat terminos accidentales, ut notas interjectionis, subjunctionis, graduationis, relationis, differentiae, continuationis, quae ex praedicatis Lullii absolutis &respectivis suppleri possunt. *Et 57 haec quidem Rhetorica praxis non est spernenda profectò, ac multum habet vsum, &nova eloquentiae methodo, Rhetoricam Aristotelicam &Lullianam complectenti, simulque scientiarum generale seminarium aperienti (ita enim titulus habet) ab Anonymo Parisiis Ann. 1663. in 12. editae praeferenda videtur: Nam hîc tantùm praecepta Lulliana recoquuntur leviter mutata, &quasi in συνόψει exhibentur, ipsa verò praxis &applicatio ad artem Rhetoricam omittitur. *Fuit &Gal5s lus aliquis Jean Belot, qui in libro, cui titulus: F Ocuure des Oeuures ou le plus parfaict des sciences Steganographiques, Paulines, Armedelles &Lullistes, Lugdum An. 1654. in 8. edito, Dialecticum &Rhetoricum artificium secundum artem Lullianam, aliâ quâdam ratione interpolatam, cum mirificis elogiis proposuit. Ejus beneficio ille orationes, conciones, citiùs quam pyrum vulpes comest, confici, imo ex tempore haberi posse, gloriatur. *Caeterùm argumentorum &enthymematum omnium, quibus ad disserendum uti possumus, fontes &locos felitissimè atque uberrimè digessit Vir Clariss. Vincentius Placcius in Excerptis illis Rhetoricarum Accessionum, integrè olim edendarum, una perpetuâque διατυπώσει delineans, quicquid vel è locis Dialecticis ad Oratorem pertinet, vel Loci Communes &proprii Rhetorici Aristotelis, ac denique ipsa illa rerum series ac ingenium illi suggesserunt: ut profectò meritò gloriari possit, nihil apud caeteros Inventionum fabros, quantum 60 ad argumenta, novi esse, quod non suis illis axiomatibus contineatur: *Et rectè sane judicat, cum ait, ad scientias non tam multitudinem quaestionum aut probationum, quam soliditatem definitionum, accuratiorum divisionum &membrorum singulorum suis essentialibus &propriis attributis insigniendorum subordinationem justam requiri: è tanto vero numero inventorum (ut latitant multa) utilia seligere summa difficultatis rem fore, nisi peculiari arte utilia ab inutilibus secernantur.