# Polyhistor. Vol. 3 393

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, QUE INVENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/393

Caeterum in illis Epistolis mirifica jactat, ac in64 Prodromo Quinquennii sui mirabilis hos librorum titulos enarrat, è quibus sunt: Ars magna cloquentiae solutae & ligatae, universali methodo ad omnes Europae populos directa, quae capitis loco Kircherianae Combinatoriae posset inservire; in qua innumerabilis & prope infinita verborum copia per lusum ingenii comparatur, ut quilibet de quâvis re vel extemporalia carmina possit fundere, vel copiosè, ornatè, promptè ad stuporem usque disserere: Ars magna sciendi, in quâ methodo planè admirandâ omnes scientiae proponuntur, ut aliquis hoc unico scripto confisus de omnibus rebus disserere possit; quod scriptum Artis Lullio-Kircherianae pedes esse posset, & pro materia habebit Theologiam, Jurisprudentiam, Medicinam, Philosophiam, Philologiam cum artibus Mechanicis: Ari magna scribendi, quâ via docebitur scientias augendi, & methodus facilis librorum, inanium excessum, utilium defectum cognoscendi, illum vitandi, hunc emendandi, tantâ perfectione, ut nullus mortalium librum edere posset, quem non ista ars scribendi comprehenderet; nec ullus hominum tam insulso judicio praeditus sit, qui hâc institutione libros doctos, novos, utiles, omni rerum scientiâ plenos, levissimâ operâ edere non posset: Ars magna linguas discendi, qua felicissima instituendi methodus in Tomis duobus docebitur: Ars magna commentand, sive commentarius, omnibus Criticis palmam gloriae praeripiens; & ad omne genus scriptorum Romanorum perfectissimus; quod unicum opus tot mille Criticos Philologosque ad unitatem reducet: Ars magna Critices, viam accuratam ostendens de omnibus omnis generis scriptoribus judicium formandi & firmandi: Ars magna, seu Harmonia Adagiorum omnium populorum, Ebraeorum, Arabum, Graecorum, Latinorum, Anglorum, Italorum, Hispanorum, Gallorum, Belgarum, Germanorum &c. universali methodo ad gloriam usumque omnium gentium eruta: Ars magna Historiae specialis Hominis, Status Politici, Ecclesiastici, Oeconomici Regnatoris. Tomus I. debet continere totius vitae, h. e. ingressi, progressi, egressi Synopsin, arte universali elaboratam, omniumque vitarum & rerum gestarum suarum scriptores & imagines Caesarum, Regum, Electorum, Ducum, Principum, Pontificum, Cardinalium, Comitum, Baronum, Nobilium, togatâ sagatâque historiâ illustrium, omnium populorum Europaeorum, antiquorum, neotericorum, mortuorum, viventium, ordine Alphabetico concinnatorum, cum tot specialibus indicibus, quot populi, si indices Ethico-Politico- Chronologicos excipias. In hoc autem opere omnes Historici ad unitatem reducuntur. Tomus II. possidere debet compendium Eruditorum Europaeorum, hae. omnium Theologorum, Ddd JCtoCtorum, Medicorum, Philosophorum, Philologorum, scriptis Graecis, Latinis, Germanicis, Italicis, Gallicis, Hispanicis, Belgicis, Anglicis, Hebraicis,

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
