Latin
399
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 399
Unproofread scanNot analysed yet
*Incredibile enim est, quanta incidere meditationum ac rerum varietas possit, si quis in Themate sacro &verbis Textus praecipuè metaphoricis per artem illam analogicam procedat, quod felicissimè saepè à nobis tenatum est. Illud verò in his artibus quis dictum sibi velit, nullum earum usum fore, nisi sufficienti disciplinarum notitiâ instructus quis prius fuerit. &promptâ Latinae linguae facultate; quod &Alstedius in clave suâ monuit nis verbis: Nil emolumenti ad te redibit ex hâc arte, nisi jam antè sis paulo versatus in studio linguae Latina. Verba ex Lullio non addiscos, sed modum disserendi. Diligenter igitur excole linguam Latinam, ut eleganti paraephrast &periphrasi possis tegere barbariem terminorum Lullianorum. CAP. VI.