Latin
PRAEFATIO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 4
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO res, ubiqve virgus &sedures expedituros multii degenerant. Deterrere etiam ab instituto posset, qvi nunc in simili argumento vastum molitur opus Bailletus, qvem multa eorum, qvae jam pridem in privatis lectionibus adduxeram, occupasse non diffiteor: à me tamen hic suo loco notanda, ne qvis à me scrinia ejus compilata suspicetur. Verum cum mei non esset res arbitrii, neqve ab opere incepto manum retrahere mihi amplius esset integrum: telam hanc, qvam semel orsus fueram, pertexui, ita tamen, ut novum planè &multis modis auctius opus prodiret. Qvod etsi multo elaboratius enucleatiusqve dari poterat: neqve enim, qvam debebam poteramqve, aliis saepe rebus distentus, impendi curam: erunt tamen in illis, utut subito calore effusis, non pauca, qvae juvare juventutis studia possunt, in qvibus si non accuratissimi judicis, saltem boni judicis munere defungar. Scripta sunt haec, plane eo, qvo JOACHIMUS FORTIUS libros scribi volebat, modo. Qvae hic chartis illevi, vix interdum relecta, tabellario deportanda dedi; exscripsit illa, ut à calamo venerant, Typographus. His saepè Academica &domestica negotia, curae familiares ex obitu carissimae Uxoris, valetudo non semper commoda moras injecerunt; ut jam praecipitati, jam interrupti labores rigidiori examini &ulteriori limae locum non reliqverint. Qvò factum etiam, ut non pauca vel à describentis manu, vel mea etiam festinatione φάλματα, fortasse atiam ἀμαρτήματα μνήμονικα qvibusdam in locis irrepserint: qvae hunc extremam manum poscentibus nundinis, non sollicite adeò a me consignari potuerunt. Totum opus à me in tres tomos tribuetur, qvorum primus Polyhistoris Literarii, secundus Philosophici, tertius Practici titulo appellabitur. Nunc prima pars tomi primi, atqve adeò duo libri, Bibliothecarius &Methodicus in lucem prodeunt, qvos caeteri suo ordine &tempore seqventur; &qvidem in Polyhistore Literario liber Grammaticus, Criticus, Oratorius &Poëticus, in caeteris tomis reliqvae Philosophiae partes. Scribendi, ut jam dixi, rationem secutus sum non anxiam &scrupulosam, judicio ad qvaelibet verba suspenso, sed suà qvadam libertate vagam, nec certis vincuilis adstrictam. Sunt qvi etiam in rebus, qvae ornari negant, doceri colitentae, singula verba periodosqve ad amussim vocant, numerosa omnia &exasciata volunt, nullam, qvae Romanam civitatem non sapiat, vocem admittunt, nihil alieni scriptoris verbis, sed suis exprimunt: ut ita libellum, tanqvam omnibus numeris absolutam Pasicompsen lectoribus suis sistant, &velut in scenam aut orchestram producant. Has Ego formas earumqve spectatores non sperno, qvin potius laudo, iisqve assurgo: est tamen; ubi vel incomptae Veneres &passo capillo horridulae ipsâ se negligentiâ commendant.