# Polyhistor. Vol. 3 4-8

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, ECILWIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/4-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/4-8

Quid tu Romam? (per simplicem quaestionem.) Tit. Spes libertatis me eò vocavit, quam sperare alibi non licebat, etsi plurima ejus causâ tentavi (Tres sententiae amplificantur 1. per Chronographiam & enumerationem circumstantiarum. enumerantur enim rustica opera; quae libertatis gratia fecerant.) Mel. Mirabar ego, cum tui desiderium hic omnes teneret (Illustratur hoc desiderium per Tit. Eundum mihi illic enumerationem votorum, & per figuram imaginis.) fuit &c. Vidi illic juvenem &c. Ille libertatem, ille agros reddidit. (Prima sententia amplificatur per interrogationem & responsionem, & per illustrem Metaphoram à cultu divino petitam. Secunda iterum illustratur de aliquo adjuncto & Metaphora à cultu divino petita. Tertia illustratur per ἐξερχασίαν à rebus & operibus ruscicis petitam.) Melib. Contentus esse potes hâc fortunâ: etsi inculta omnia. Tuam illic felicitatem exspectes. (Tres sententiae iterum illustrantur. Prima simpliciter proponitur. secunda per descriptionem illustratur. tertia itidem per descriptionem & per enumerationem deliciarum rusticarum.) Tit. Nunquam memoriâ excidet hoc beneficium. (Illustratur per figuram τοῦ ἀδυνάτου.) Melib. Mihi desperandum est. Abeundum hinc mihi nunquam redituro. Alius haec occupabit, (Tres sententiae illustrantur. prima per enumerationem locorum. secunda per ἀπορίαν sub forma quaestionis propositam. tertia per quaestiones abruptas & exclamationes per figuras, ironias. Insere nunc Melib. &c. per Apostrophen ad capellas suas.) Tit. Mane mecum hâc nocte. Habeo poma. Jam vesperascit. (Illustrantur hae sententiae per descriptionem ulteriorem ex adjunctis & chronographiam.) Secundum exemplum, è Statii Carm. 1I. Lib. 1. Sylv. quod est encomiasti-40 cum in Equum Domitiam. Equum hunc Poëta laudat 1. à causa efficiente. Unde haec moles in forum pervenit? Amplificatur per enumerationem variorum operum, quae sub figura dubitationis & interrogationis proponitur: an è coelo venit? an è siculis caminis? an manu Palladis perfectum, per contentionem cum aliis operibus: ubi notentur formulae connectendi: nunc, age fama prior miretur &c. Hunc non cepisset; ipse nec Aeneas &c. Adde quod ille nocens. Martem non amplior portat. Nec veris majora putes: Adduntur variae exergasiae & aliquae hypotyposes, sed breviores. Laudat 2. hunc equum ab adjuncto circumstantiarum, & loci, & à quatuor positionibus. Hinc limina pandit Tiberius; cum quo Domitianum comparat, ita ut hunc illi praeferat. & tu mitior illo. A latere Julia templa. Hinc regia Pauli. A tergo templum concordiae. Amplificantur haec expoFfff 3 expolitionibus & prosopographiis & topographiis brevioribus. Connexio membri: Par operi sedes. Laudat 3. ab adjuncto proprio, equite scilicet, quem describit per partes. (1) à facie & capite. Ipse autem puero celsum caput & tribuit capiti statuae, quae alias ipsi imperatori tribuenda. (2) à manibus, ubi describuntur adjuncta manus, imago scil. Palladis. (3) à pectore & latere gladioque ad latus pendente, quem comparat cum gladio Orionis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
