Latin
DE ORDINE BIBLIOTHECARUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 40-4
Unproofread scanNot analysed yet
*Vehementer laudat Augustam Bibliothecam ob ordinem, non tam ex certo quodam positu, sed beneficio Catalogi alicujus realis ab ipso Serenissimo Principe confecti. *Elegans illa Bibliothecae Thuanae distributio est à Clariss. VV. Petro &Jacobo Puteanis, ordine Alphabetico primùm instituta, tùm secundum scientias &artes ab Ismaële Bullialdo digesta, &Parisiis Anno 1679. à Josepho Quesnel Bibliothecario edita, quae exemplum absoluti dare indicis possit: nam accuratissimâ serie in quâlibet parte libri dispositi sunt, ita ut in Theologis Historicis &Patribus praecipuè &magnitudinis &seculorum, nationum quoque, habeatur ratio; quanquam &in coeteris idem, quoad fieri potest, ordo observatur. *Mihi quidem ob eam causam accuratior videtur, quàm est illud Bibliothecae Collegii Parisiensis Societat. Jesu Systema Parisiis Anno 1678. in quarto editum. Etsi enim illud pluribus titulis specialibus copiosius sit, tamen series illa Bibliothecae Thuanae multò mihi ordinatior visa est. *Superare tamen omnes industria Dn. Bailleti Bibliothecarii Bibliothecae Lamonianae videtur, qui judiciis de autoribus Anno 1685. Paris. editis, Epistolam de Indice hujus Bibliothecae priore à se confecto subjunxit, quâ universam ordinis sui rationem luculentè exponit: Primum ordine alphabetico omnes libros digessit, non omissis etiam illis, qui in vastioribus voluminibus aliis commisti continentur. Deinde in titulis ordinem Chronologicum &Geographicum observavit: Titulorum materias uberiores cavitibus, capita paragraphis, paragraphos numeris, numeros articulis, &hos sectionibus distinxit. In Titulis Regionum primo locorum Chorographiam ac Topographiam, deinde religionem ac mores, tùm Ecclesiasticam Historiam, posteà Heterodoxiae historiam observavit. Sequuntur rerum secularium in Republicâ gestarum, Negotiorum civilium, Statutorum scriptores, Historia literaria, ac denique Miscellanea. Accuratiorem in Gallicis scriptoribus ordinem secutus est, de quo illic plura unà cum aliis quibusdam monitis legi possunt. Jam alterum indicem realem meditatur, quem quàm accuratissimum procul dubio daturus Autor est. *Quomodo Bibliothecam suam Angelicus Aprosius Augustinianus instituerit, non liquet: nam nihil ejus, quod sciam, editum est. Magnifica ejus &planè invidenda elogia adferuntur à Gregorio Leti Italiâ regnante part. 4. lib. 3. pag. 377. ubi plura ejus scripta memorabilis sanè argumenti, mihi nunquam visa, è Soprano de scriptoribus Liguriae recensentur. Scioppius illum librorum helluonem vocat in fine animadversionis in Vossium de Vitiis Latini sermonis. Producit idem Leti ex Abbate Libanoro pag. 379. locum, quo tomus secundus Bibliothecae Aprosianae citatur; quo multi continentur ab Hieron. Savanorolâ MSti libri; Quam ob causam aliasque supprimi illi libri hactenus videntur. *Designarat &Spizelius Bibliothecam quandam universalem, de cujus ordine ille in praefatione libri, cui titulus: Sacra Bibliothecarum illustrium arcana retecta.