Latin
400.5 to 400.9
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 400.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Idem is quoque facit in Virgilio, idem in Lucretio idem aliis in gravissimis Latinis scriptoribus atque Poëtis, quorum nomen ferè nunquam audivi. Ubinam igitur quaeso sunt, qui haec audeant, aut ab aliis audiant? *Ejusdem rei testis est Erythraeus Pinacoth. I. n. 38. Ad omnia, inquit ille, quae ponerentur in percontando, homo abundanti doctrina copiose respondebat ex tempore, Gorgiae Leontini more, non eadem elatione animi, qua ille; qui princeps ex omnibus, ut traditur, ausus est in conventu poscere, qua de re quisque vellet audire, sed ingenio studioque majore. Nullam enim rem defendit, quam non probarit; nullam oppugnavit, quam non everterit. Neque id incredibile videri debet in eo, cui nihil uspiam consignatum est literis, quod non legisset; nihil legisset, quod comprehensum memoria non contineret, unde tanquam ex promptuario aliquo, cum esset opus, singula proferret, &suo quaeque loco collocaret. Quamobrem fiebat, ut in disputationibus, cum autoritatibus decertandum esset, integras ex sanctorum Patrum, Platonis, Aristotelis, aliorumque doctorum hominum libris, paginas ita memoriter reserret, ut ne unam quidem syllabam peccaret. Videmus in pueris interdum stupendae memoriae quasi praeludia, ut in illo quadrimo Cantabrigiensi puero, dem quo Arnoldus ad Richterum in Epistolis Richterianis pag. 496. scribit: Cantabrigiae in Collegio Reginae quadrimum &vidi &audivi puerum, lotricis pauperculae filium, qui confabulantium cum eo studiosorum operâ centena aliquot vocabula Graeca &casuum formationes prompta voce &alacri recitabat, breviores quasdam locutiones facilè construebat. *Simile exemplum in infante prodigiosae phantasiae narrat Monconisius in Itinerario Italiae pag. 482. Sex ille annos natus, qui nec legere nec scribere noverat, difficillimas Arithmeticae artis regulas resolvere, etiam radicem quadratam &cubicam in ipso, quo illi proponebantur, momento extrahere poterat. Quod adeò prodigiosum à multis habitum fuit, ut in spiritus familiaris suspicionem nonnullis venerit. Memoriae naturali juvandae artificialis inventa est, ac quantum constat, à Graecis primi ejus artis natales arcessendi sunt. Simonides, Hippias, Metrodorus, Theodectes, eam excoluere, ejusque vestigia apud Tullium quoque videmus, quâ ille felicissimè in orationibus habendis usus est. *Prolixè de arte eâ lib. 3. ad Herenn. &libr. 2. de Orat. agitur; meminitque aliorum fide Jacobus Lectius, JCtus cultissimus in Oratione de Memoriâ, quae est inter ejus orationes uno volumine editas octava, extare apud Florentinos Ciceronis opus, de memoriâ artificiali inscriptum, quod ipsi tamen fabulosum videtur. Exempla eorum, qui beneficio hujus artis prodigiosa memoriae specimina exhibuerint, à testibus fide dignis narrantur.