Latin
DE MEMORIAE SUBSIDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 403
Unproofread scanNot analysed yet
ita de se ait: Nos quamvis non ita scribamus, ut ab omnibus &per omnia intelligi velimus, vel possimus etiam; aullus tumen est, cui (si attenta fide &fideli aderit attentione) juxta sufficientiam cujuscunque, in quâ versatus est, disciplinae plurimum juvare &aliquâ placere sorte non possimus. Triplex ille Ens constituit, Metaphysicum, Physicum, Logicum. 15 In divinis seu metaphysicis est Idea; in naturalibus forma sive vestigium Idearum; in postnaturalibus ratio, quae in primam atque secundam intentionem distinguitur, quam ille Idearum umbram appellat. In his umbris triginta intentiones quaerit libro de Umbris Idearum, ac rotam constituit 30. elementis &signis in circumferentiâ notatam, cujus centrum est terra umbram conicam spargens. Hinc progreditur ad triginta Idearum conceptus, primo simpliciter, secundo cum intentionibus umbrarum complexè concipiendis. Illis subjungit rotam idealium intentionum, iisdem elementis ac signis notatam, cujus centrum est Sol. Paucissima verba addit de complexione, quae fit concursu primae rotae cum secundâ. Oportebit, ast, volentem per se ipsum artem generalem ad habitus intellectus, voluntatis &memoriae captare (licet eam inpraesentiarum ad memoriae perceptionem contrahamus) primò callere elementarium primum cum suis significationibus: secundò secundum: tertiò secundum deducere per primum. Prima duo nos praestitimus; tertium ipsius industria committimus. *Illis subnectit Artem memoriae, qua applicatio &intentionis universalis 16 contractio contineatur. *Verum illa axiomatibus proponitur adeò obscu. 17 ris, ut aenigmata omnia esse videantur. Parte l. Axiomate XII. allegat librum Clavis magnae, in quo habeantur duodecim Indumentorum subjecta; Species, Formae, Simulachra, Imagines, Spectra, Exemplaria, Indicia, Signa, NOtae, Characteres &Sigilla; sed duodecimum omittit: in quibus omnibus parum ego discriminis deprehendo. *Parte II. agit de subjectis; ubi primum 18 subjectum ex principiis Clavis magnae constituit phantasticum chaos, quod se habere videatur quam nubes ab externis impulsa ventis, quae pro impulsuum differentiis atque rationibus, infinitas omnesque subire valeat specierum figuras; ita tamen, ut immaterialia subjecta non admittantur, de quibus se in arte artium &facultate facultatum acturum promittit. Agit porrò de varietate subjectorum, eorum extensione, distantia (constipatio enim &confusio fugienda, ut in omni scriptura &signatura non literae super literas, non sigilla super sigilla apponi debent) de subjectorum repetitâ excursione, quomodo ex consuetudine habitus acquiratur; ut quemadmodum legentes &cytharizantes de literis &tactu chordarum non cogitant; ita sine magnâ animi intentione è characteribus illi impressis, qui artem hanc callent, memorare possint. Invenisse enim, ait, viam committendi singulis quibuscunque subjectis integros quosque terminos retinendos, &majora longeque plura, ut ex arcanis magnae Clavis videri possit.