# Polyhistor. Vol. 3 404.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 404.1 to 404.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/404.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/404.1

Considerat in subjectis affectivitatem, facultatem scilicet afficiendi cum aliqua varietate, quae vel ab externâ vel internâ causâ venit, quae per apposititia subjecta exprimenda sit. Agit deinde de Adjectis, per quae intelligit ea, quae sunt subjecto sive physico, sive technico, sive phantastico apposita, ad aliquid per solertem cogitationis apparatum praesentando, effigiando, notando, vel indicando, ad picturae scripturaeque similitudinem exprimendam vel significandam. Figuram hîc, sine tamen typo, designat verbis obscurissimis, de quâ tamen miracula nos exspectare jubet: Excellentissima plerique alia per hanc figuram pertractari possunt: sed minimè hîc locus est. Hoc unum dixerim, quod si atcentius eam contemplacere cum rationibus hic explicitis, artem figurativam talem poteris adipisci, qualis non solum memoriae, sed & caeteris omnibus animae potentiis, mirum in modum subveniendo conferet. Illa adjecta ulteriùs explicat, & per decem categorias 19deducit. * Succedit de Organo tractatio, quâ modum exponit, quo anima utitur in recolligendis suis ideis, habetque multa abstrusa φιλοσοφούμενα, ad actum imaginationis & memoriae declarandum: ubi hoc notabile proponit, quod mora longior non faciat ad rei apprehensionem, sed formae activitas; quae, quo celerior est, eo magis apprehendere faciat rem sibi ob20jectam. * Tertiâ parte considerat operandi formam, ubi suam prae antiquis praxin extollit. Duplicem autem habet Praxin, Verborum & Rerum, quam per varias rotas mobiles ac immobiles proponit; quas nemo, ut nec ipse diffitetur, suo ductu intelligere poterit, nisi à vivo praeceptore doctus. Mia1 rè tamen hoc invento sibi plaudit.* Ex altero illo de Compositione Imaginum libro nulla huic inferri lux potest: nam novis illic tricis omnia permiscentur. In prima ejus parte agit de Subjectorum variationibus, conditionibus, quibus subjecta parantur ac disponuntur: de atriis diversorum generum atque campis. Atria habet, secundum ordinem 24. literarum, viginti quatuor, (quae alii loca appellant) singula atriorum nomina ab alphapeti literâ in ordine incipiunt: ut Altare, Basilica, Carcer, Domus, Equuleus, Fons, Gladius &c. Habet duodecim Adcinentium Cubilia: habet 15. campos. Parte secundâ enarrat imagines duodecim principum, qui rerum omnium secundi mediique sunt effectores. Tertiâ parte tractat de triginta sigillis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
