Latin
404.5 to 404.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 404.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Verum haec omnia labyrintho simillima videntur, unde sine Ariadnes filio te nunquam extricaveris; Summo enim studio Vir ille omnia implicuit &involvit: Nos tamen recensere quaedam ex iis, etiam non satis intellecta, voluimus, si qui sint, qui haec μετέωρα captare &in sensum ac ordinem redigere velint: qui si erui ex collatione librorum horum posset, ima2probus certè labor nec tamen inutilis subeundus esset. *Proponit &Jobannes Belot, Gallicus Autor, cujus in superiore capite mentionem fecimus, artem ex Lullio memorativam: sed &illa est manca &mutila, neque rectè secundum certa principia ordinata videtur, quemadmodum Mnemonica illa Bruniana: Satis enim patent ejus generalissima principia, sed quae ex iis deducit, miris inter se nodis contorquentur. Sed mittemus viam hanc confragosam &asperam, quam alii planio-23 rem, nec istis terminorum sentibus &scrupis obsitam, nobis sternunt. Diu haec ars non nisi vivis praeceptoribus tradita, nec certis comprehensa regulis fuit, ne scilicet divulgato arcano illa vilesceret; vel ita involuta fuit, ut nullus inde fructus ad lectores promanaret. Non ignorarunt illam è Scholasticis multi. D. Thomas eâ usus fuit. Sed plerique eam celârunt. Superiore seculo exeunte multi hujus artis praecepta in publicum ediderunt.