# Polyhistor. Vol. 3 404.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 404.5 to 404.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/404.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/404.5

Verum haec omnia labyrintho simillima videntur, unde sine Ariadnes filio te nunquam extricaveris; Summo enim studio Vir ille omnia implicuit & involvit: Nos tamen recensere quaedam ex iis, etiam non satis intellecta, voluimus, si qui sint, qui haec μετέωρα captare & in sensum ac ordinem redigere velint: qui si erui ex collatione librorum horum posset, ima2probus certè labor nec tamen inutilis subeundus esset. * Proponit & Jobannes Belot, Gallicus Autor, cujus in superiore capite mentionem fecimus, artem ex Lullio memorativam: sed & illa est manca & mutila, neque rectè secundum certa principia ordinata videtur, quemadmodum Mnemonica illa Bruniana: Satis enim patent ejus generalissima principia, sed quae ex iis deducit, miris inter se nodis contorquentur. Sed mittemus viam hanc confragosam & asperam, quam alii planio-23 rem, nec istis terminorum sentibus & scrupis obsitam, nobis sternunt. Diu haec ars non nisi vivis praeceptoribus tradita, nec certis comprehensa regulis fuit, ne scilicet divulgato arcano illa vilesceret; vel ita involuta fuit, ut nullus inde fructus ad lectores promanaret. Non ignorarunt illam è Scholasticis multi. D. Thomas eâ usus fuit. Sed plerique eam celârunt. Superiore seculo exeunte multi hujus artis praecepta in publicum ediderunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
