# Polyhistor. Vol. 3 409

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE MEMORIAE SUBSIDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/409

De Arte omni Mnemonicâ ita ego judico, in iis disciplinis, in quibus è benè ordinatis & connexis principiis omnia deducuntur, supervacuum esse ejus usum: Quienim hîc imaginibus juvare velit memoriam, duplici onerabit conceptu, cum simplex cognitio è rectè deductis principiis proveniens, per ipsum illum ordinem memoriae se ingerat. Per imagines autem verus rerum nexus confunditur, ac quasi nebulis quibusdam involvitur. * Quare nullatenus probo Stanislai Mink von Weinsheun vel, qui sub illo nomi48 ne latet, Winckelmanni institutum, qui Logicam Mnemonicam sive memorativam conscripsit Hallae Saxonum Anno 1659. in 12. editam. Cum enim judicii vim potissimùm talis disciplina requirat, neque ideò à pueris apprehendi satis possit, ejus per Phantasiam novis imaginibus impraegnatam turbabuntur Circuli.* Idem de Metaphysicâ, Physicâ, Ethicâ, Politica dico. Studia Mathematica, quoniam in figuris jam tum versantur, stultum esset novis onerare imaginibus: nam figurae ipsae in sensus incurrunt, & imaginem intellectui sistunt. * Ineptum itaque est consilium Konigii, qui Geographiam & quidem Mathematicam per aleae lusum pueris proponendam suasit, editoeum in usum cum operosis figuris libro, quem Imperatori magno apparatu inscripsit. Ipsae illae chartae Geographicae coloribus suis distinctae Mnemonicum artificium oculis exhibent, in quibus pueros septennes ita exercitatos xidi, ut objectâ chartâ nominibus nudâ, qualem Joannes Strubius in hunc finem edidit, sine ullâ haesitatione loca urbium & regionum digitis signarent. De illis generalioribus imaginibus quibus Europa Virgini, Draconi volanti, Africa Leoni, Italia pedi &c. comparari solet, nunc non dicam: nam illae phantasiam juvant in regionum finibus imprimendis, ut stellae in coelo per certas quasdam imagines signari solent. Neque de nominibus urbium dicam, quae per imaginum figuras memoriae commodiùs infigi possunt. * Cae-51 terum ad omnia, quae in disciplinis occurrunt, quatenus in facto consistunt, vel ad memoriam & phantasiam potius, quam ad judicium, referuntur, utiliter adhiberi imagines Mnemonicae possunt. Sic in facultibus, quas vocant, Theologiâ, Jurisprudentiâ, Medici 52 nâ, illae non spernendae sunt. Cum enim Theplogus in sacro Codice praeripuè occupetur, ad historiam faeram & urgumenta capitum memoriae imprimenda non parum conferent subsidia Mnemonica; * Cujus specimen 5 3 eximium ostendit his studiis celebratissimus Jobannes Bruno libro GermaFff 54 nicâ linguâ edito, Anno 1680. sub titulo: Bilder-Bibel.* Ante illum Winckelmannus generali aliqua tabula ideam Veteris Novique Testamenti complexus est, libello Germanico, Bremae Ann. 1679. edito, cui titulus SontageArbeit. In illis tamen tabulis, praecipuè Bunonianis, fortè nimiam imaginum 55 constipationem & exilitatem improbaveris. * Sed labore improbo, non in his tantùm, sed & in aliis, Vir optimus defunctus est.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
