Latin
DE MEMORIAE SUBSIDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 410
Unproofread scanNot analysed yet
In Jurisprudentia enim, ubi pleraque constant autoritate librorum juris, similem ille laborem suscepit, quo per omnes juris civilis, Canonici &feudalis libros non solum titulos &eorum nexum, sed &singularum legum ¶graphorum argu56menta per imagines magnâ &sollicitissimâ curâ expressit. *Antea quoque Anonymus aliquis Introductionem Mnemonicam, cujus beneficio rubricae Institutionum &Pandectarum corporis Juris Civilis spatio brevissimi temporis memoriae mandari possint, sed sine loco impressionis &tempore addito, publicavit. Imagines hic satis eleganter depictae &benè ordinatae; sed ad solos ille titulos tantùm respexit, non habitâ numerorum ratione. Alius quoque Nicolaus Bulacherus Lipsiae tabulas Institutiomim summarias additia 57imaginibus mnemonicis edidit. Sed &ille imperfectus labor est. *In Medicinâ etiam ad Nomenclaturam simplicium prodesse Ars Mnemonica pusset. In Historicis praecipuè usus ejus artis se exerit. Habemus in illis Tabulas de IV. Monarchiis, variè interpolatas &recoctas. Quae enim primùm sine autore circumferebantur, ab Henrico Schaevio, Winckelmanno, Bunone refor, 58matae fuere. Winckelmanni extat Caesareologia cum Tabulâ Mnemonicâ, quà 39Caesarum nominae &tempora exhibentur. *Buno multa de rebus gestis adjecit, per omnes Monarchias ®na, additâ prolixâ explicatione. Idem Historiae Universalis Ideam Mnemonicam alio labore per millenarios &secula deductam in juventutis usum edidit, connotatis iis, quae ad revolutiones &mutationes imperiorum ®norum pertinent; Qui labor profectò laudem suam meretur. Usus vero hic est locis naturalibus, non castris. Quae Socum in omnium manibus sint, illis immorari nolumus. Extat in historiâ artis Mnemonicae specimen à Johanne Theodoro Dieterito puero undecimum agente annum exhibitum, qui Historico-Chronologicam feriem à Julio Caesare usque ad regimen Ferdinandi III. memoriter in publico consessu recitavit, ductu Winckebnanni, quod editum est Giessae Hassorum Anno 1613. Aliud specimen hujus artis è Scholâ Bunonis exhibitum narrat Frommannus CI de Fascinatione lib. 3. part. 4. sect. 1. cap. 4. *Talespecimen Historicum à conditu orbis usque ad excisionem Hierosolymorum per. Eitum Vespasianum factam in Academiâ Rostochiensi Johannes Heinl, Holmiâ Svecus, beneficio hujus artis, &ductu Caspari Glosen, qui &in praefat. ejus speciminis laudat Petri Laurenbergii institutiones Mnemonicas nondum editas, dedit, quod editum est Rostochii Anno 1660. In Linguis addiscendis non contemnenda sunt Mnemonica subsidia.