# Polyhistor. Vol. 3 411-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 411. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/411-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/411-2

voces è Germanicâ & vulgaribus linguis adeo Graecis & Latinis esse affines, ut facillimo negotio ex earum similitudine addisci possint. Quae res non ludicrum tantum, sed & maximè serium usum habet: Nam illa affinitas è secretis, atque maximè philosophicis ac naturalibus, causis orta est; de quo alio loco plura.* Incidit hîc, quod Antonius Wood in Historiâ & Antiquitati. 67 bus Universitatis Oxoniensis lib. 1. ad Ann. 1292. memorat è MSto libro consummatissimi suo tempore philosophi Rogeri Baconi, quo Joannem Londinensem discipulum suum Clementi IV. commendat, qui haec de se ipso narrat, quod ex qua Alphabetum didicerit, annos quadraginta in scientiis linguisque acquirendis posuerit, totoque illo tempore, exceptis duobus quibusdam annis, & labores infinitos exantlaverit, & impensas tamen haud minores fecerit: posset tamen quadrante vel ad summum dimidio anni virum sedulum & literarum tenacem tota suâ eruditione imbuere; modo ipsi tabulas aliquot analyticas conficere liceret, quas discipulus ille suus & in initio sequeretur, & subinde consuleret. Imò in dubio non ponebat, quin assiduae diligentiae viro pramonstraret, quâ ratione vel trium dierum spatio tam perfectam linguae Hebraicae cognitionem nancisceretur, ut exactè comprehenderet, quicquid sancti Patres virique olim sapientes in dilucidando sacro Textu scripserint.* Ad-68 dit Antonius Vood: Adeò non Horologii Hebraei primus inventor Schickhardus. Porrò autem & quicquid ad sacrum eundem textum emendandum pertinet, se promisit ostensurum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
