Latin
RANDA COMPENDIIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 411-3
Unproofread scanNot analysed yet
*Haec vir ille pluraque alia in discendo docendoque compendia suppeditavit, de quibus ipse ita judicavit: Scio me scripsisse in hoc libro multa, quae otiosorum hominum sabulas non effugient: nec me scriirvipendo judicium eorum, quibus diversum institutum est, hoc est, prfisse poenitet. Nam pqui decreverunt lentè, omnia aggredi, quae ad mentis decorem faciunt, ac vigilantius quaetere, quae ad carpus pertinent. Pleraque ex illis non sunt spernenda, è quibus, quae commoda vinebuntur, in usum nostrum vertemus. Magnus hîc nobis panderetur campus, si doctrinae &methodi consilia 44 pro ratione personarum, &scopo eorum, qui studiis incumbunt, expendere vellemus. Si quis reipublicae aliquando habenas tractabit, is ad suum finem omnia diriget, ac cuilibet sua facisè prudentia dictabit, quos intra limites continere se debeat. Secerni hîc debent τὰ ὑπάρχοντα à supervacuis, rerum momenta ab ornatu &cultu, &hujus in pompam &decoram sui ostentationem multa assumi debent. Sapienter Baco Verulamius sermone fideli 52. Non volitabit alicujus fama per ora virùm, neque benè alata erit sine plumis aliquibis ostentationis: In actionibus magnis ingenia jactabunda vivacius negotia impellunt. In Ducibus &viris militaribus gloriosum esse non inutile est, Jactantia instar vernicis videtur esse, quae ligna non solum splendere facit, verum etiam durare. *In hunc scopum integri à multis libri scripti sunt, è quibus nominabo nunc Alexandri Biccolomini librum Italicâ linguâ, della Institutione di tutta la vita del Huomo nato nobile &in Citta libera, in gratiam Alexandri Colombini scriptum, &loco muneris Lustrici donatum, editumque Venet. Ann. 1552. in 8. Hic è Peripateticâ &Platonicâ Philosophiâ traduntur omnia, quae in moralibus, Politicis, Oeconomicis ad felicitatem Viri nobilis faciunt: de exercitiis quoque corporis rectè instituendis instituitur dissertatio, deque caeteris disciplinis omnibus, quatenus illis uti Juvenes nobiles debent. A tertio ad quartum aetatis annum in matris sinu puerum nobilem bonis moribus, pietate &linguae rudimentis imbui jubet, à quinto ad decimum institutione grammaticâ &humanioribus literis; à decimo ad decimum quartum, Dialecticâ, Rhetoricâ, Poëticâ, Picturâ, exercitiis musicis &corporis informari vult, meo quidem judicio immaturè nimis. Non enim illa aetas Dialectices &Rhetorices capax est. Post annum decimum quartum ad Mathematica studia nobilem suum ablegat, quorum vel ante Rhetoricam &Dialecticam puërile ingenium capax esse potest. Hinc illi totum illum Ethices &Politices cam46pum aperit.