# Polyhistor. Vol. 3 411

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE MEMORIAE SUBSIDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/411

69 Beccherus quidem in Methodo suâ didacticâ nullam hîc Mnemonices rationem habet, ac laborem Bunonis aspernatur: Putat enim, radicibus cognitis derivata facili negotio addisci posse, si literas initiales & terminationes quis in ordinem redigat, Syntaxin quoque levi negotio in compendium reduci posse. Quod aliquâ quidem ex parte verum est. Neque ego in Syntaxi, quae ex naturali quâdam combinatione dependet, aut in derivatis, magnopere Mnemonica artificia quaesiverim. Sed in radicibus tamen cujuscunque linguae ediscendis illa usui esse possunt. * Hebraicarum Radicum & Grae- 63 corum primitivorum seriem benè inventis & ordinatis imaginibus olim Henricus Schaevius, meus quondam Praeceptor, Vir ingeniosissimus deduxit, quas etiamnum possidet Aegidius Neudorffius, Scholae Heidensis in Dithmarsiâ Rector, vetus è condiscipulatu amicus.* Idem Schaevius in linguâ 64 Latinâ vocabularium mnemonicum edidit, characteribus rubris nigris & mixtis distinctum pro trium generum cognitione. Alii aliis artificiis mnemonicis extra imagines feliciter usi sunt. * Ita Schickhardus in Horologio65 Hebraico artificio allusionum usus est, ac Collega noster honoratissimus Matthias Wasmuthus Hebraicarum radicum Lexicon perpetuis allusionibus ex aliis linguis addrnavit, quibus tirones cum optimo successu eas apprehendunt. * Idem in aliis Graecâ ac Latinâ linguâ fieri potest: & notavi ego66

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
