# Polyhistor. Vol. 3 412-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 412. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/412-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/412-2

nona est, ubi Crassi dictum lib. 3. de Oratore: Nisi quod quisque cito potuerit, nunquam omnino posse perdiscere, solidissimis optimisque rationibus refutat Omnem ergo ille praecipitatam discendi rationem ut studiorum pestem à bonarum mentium officinis eliminat. Stultum enim esse ostendit, cum in corporis illis exercitiis non nisi diuturnitate temporis ac multo usu proficiamus, in literarum studiis, ac operosissima eloquentiae doctrinâ, subitò nos velle uno quasi spiritu haurire omnia, cui totam vitam optimi quoque 52oratores impenderunt. * Sorellus itidem in scientiâ suâ Universali circa finem singulari capite de magnâ & perfectâ methodo agit; Ubi omnem illam docendi rationem, quae exiguo tempore sit, damnat, enumeratque varia exempla talis institutionis, quae malè cesserunt. Ac sanè rarissimè adeò felicibus esse ingeniis licet, ut exiguo tempore, ac primâ statim aetate, multa magnaque comprehendant.* Fuere interdum singulari quodam fato ad 5 3 res magnas destinati, qui maturè admirabilia in literis specimina dedecunt. (a) Talia in Torquato Tasso, Maegonio, exempla recenset Erythraeus. Nostro seculo Grotium & Heinsium habuimus, in ipsâ puerili aetate & libris & carminibus editis celebres.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
