# Polyhistor. Vol. 3 412.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 412.5 to 412.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/412.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/412.5

* Ita in Historicis solent anni mundi vel aerae Christianae, vel aetatis Imperatorum, certo aliquo verbo memoriali exprimi, quod valde commodum est. Eâ ratione Henricus Schaevius per appositionem verborum memorialium Titulos Digestorum & Codicis eorumque numerum memoriae imprimit: ego illud in Institutionum & Decretalium titulis tentavi. Quis enim cum audit titulum Locati conducti, non facilè reminiscatur vocis Pascha? quia à Paschatis tempore illi contractus iniri solent. Et hîc PS significat numerum libri, litera C numerum tituli. Titulo de termino moto jungitur vox SyNCoPe. Syncope de medio tollit, ita & lapis quì terminum notat, de medio tollitur, & in illâ voce literae SN significant librum, 73 literae CP titulum.* Hâc inventione adeò se felicem praedicat Winckelmannus, ut in haec verba erumpat: Maximè à te peto, ut si hoc omnium scientiarum secretum intellexeris, perpetuò serves occultum, nec mysterium tam mirandum transfundas in indignos. Porci enim non sunt unionibus exornandi, nec pretiosis onerandi margaritis. Remittit quoque ad Relationes suas ex Parnasso, de Arte Reminiscentiae, Giessae in 12. Anno 1661. editas, ubi plura de usu Alphabeti numerici habet.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
