# Polyhistor. Vol. 3 412

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, RANDA COMPENDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/412

* Verùm in iis ad ingenia respiciendum est: Neque enim, ut non omnis fert omnia tellus, ita ouodlibet ingenium, quâ quis requirat 47 aetate, his vel illis studiis aptum est. * Conferri cum his Piccolominianis possunt, quae Bloemertius in libro de Nobilis informatione, Pastorius in palaestrâ Nobilium & Schefferus in libello de Informatione Nobilis, consilia sup48 peditarunt; de quibus capite de Paedagogia regiâ pluribus agemus.* Ducis belli studia aliâ ratione debent esse comparata. In his utilissima consilia subministrat Gabriel Naudaeus, cujus extat eruditissimum Syntagma de studio mhimr. Romae in ato An. 1637. editum, & illustrissimo Juveni Ludovico ex Comitibus Guidiis à Balneo inscriptum. Nullam scientiarum partem, quae quidem prodesse Duci militari poterat, intactam in accuratissimo opere resiquit, pulcherrimis praeterea digressionibus commentationem hanc or49 nans, Diriguntur etiam ad usum Ecclesiasticum ac Academieum Studia. In singulis ratio peculiaris habenda est: Praeferendae esim hic disciplinae huic scopo inservientes caeteris. In feminis quoque aliam studiorum rationem quaesiverim, quam in viris, si forte & illae studiis animum excolere vellent. In omni tamen studiorum genere velocitas & nimia festinatio vitandâ est, quicquid etiam quibusdam volaticis ingeniis videatur. Canes festinantes, ut in veteri verbo est, coecos pariunt catulos, nihilque solidi in scientiis disci potest, ubi omnia superficiariâ operâ tractantur. Nisi forte quis ad pompam uti studiorum quorundam simulachris malit, ut solent quidam genere nobiles, qui ad summa in Republica munia gerenda non satis apti51sdiis titulorum phaleris existimationem apud plebem sustentant. * Legenda est super hoc argumento elegans, omnibus eloquentiae luminibus picta, Dionysii Petavii de discendi ratione, oratio, quae inter caeteras ejus

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
