# Polyhistor. Vol. 3 420

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE METHODIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/420

* De Methodo itaque agi potest, quatenus generatim ea vox accipitur, atque universam illam inveniendi demonstrandique rationem significat, & quatenus illa omnibus applicari disciplinis ac meditationibus nostris potest; Cujus propaginem esse diximus omnes illas artes, quas Inventivarum titulo aliqui salutant.* Est verò Methodus nihil aliud, quam Ordo, quo ex principiis ac nobis cognitis deducuntur incognita; sive id in ipsis scientiis sive in Syllogismis fiat. * Owenus Guntherus, Philosophiae Aristotelicae quondam in Academiâ Juliâ Professor, Vir doctissimus, & cui multa se debere ait in praecognitis suis Logicis Keckermannus, Methodorum tractatus duos scripsit, continentes totius artis Logicae medullam, facultatem omnium scientiarum ac demonstrationum principia inveniendi, dijudicandique rationem, Helrostadii 1586. in 8. editos: qui mihi in hoc genere ita semper plâcuerunt, ut parum à novatoribus hâc in re novi praestitum existimem, nisi quod applicatione ad Mathematica ac Physica exempla negotium hoc optimè illustrarint. * Haec est illa, quae libris τῶν Ἀναλυτικῶν Aristotelis doctrina continee tur; quorum duae partes sunt. Priores duo analyticorum libri docent ratiocinationis formas construere: posteriores duo libri παιδείαν seu eruditionem complectuntur indagandi dijudicandique materias in singulis disciplinis. * Hanc scilicet partem Logices ἐυρετικὴν & κριτικὴν ab usu non modo populari remotam, sed multis etiam parum eruditè usurpatam, suis Methodorum libris illustrare conatus est Guntherus, junctis illis, quae apud Platonem & Galenum (cujus extat de optimo genere docendi liber) occurrunt. * De hâc Methodo Plato in Phaedro & passim pluribus agit, eamque ut divinum inventum commendat: Est enim intellectui, tam theorico quam practico, instrumentum paratissimum, ut & acutè intelligamus, & rectè agamus; Quare & per habitum organicum Methodum difinivit Guntherus. * Ille vero habitus Methodicus vel in integrâ scientiâ tractandâ, vel in aliquâ ejus parte, exercetur. Methodum Universalem διδασκαλίαν vocavit Galenus, à quo tamen dissentit Guntherus: nam διδασκαλία ad unam aliquam tantùm disciplinam pertinet; Methodus autem est communis quaedam scientiarum norma nulli propriae mancipata disciplinae; cum non singularum disciplinarum ἐπίστητα cognoscat, sed ipsas scientias, quarum singulae Methodi particulares sua ἐπίστητα perspiciunt, dijudicet examinetque. pro ratione duorum summorum generum, Substantiae & Accidentis, duo harobent instrumenta, definitionem & demonstrationem.* Quibus patet, nullis nos opus habere vel Gnostologiis, vel Hexologiis & Intelligentiis, quas mustei illi Disciplinarum fabri nobis extuderunt: nam solâ Logices & Methodi doctrinâ illud absolvitur, quod ad disciplinas ordinandas pertinet.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
