Latin
DE METHODIS
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 421
Unproofread scanNot analysed yet
*Hujus doctrinae summum usum cum perpenderet Erbardus Weigelius, Ma–11 theseos Professor in Academiâ Jenensi celebratissimus, Vir egregia &singularia in arte suâ inventa summam laudem promeritus, atque demonstrandi artem è Mathematicis principiis quasi è fundo aliquo peti debere rectè judicaret, Analysin Aristotelicam ex Euclide restituiam scripsit, quae genuinum sciendi modum &nativam restauratae philosophiae faciem per omnes disciplinas ichnographicè depingeret; editaque est Jenae An. 1658, *Eruditionem ille eximiam in do-12 ctissimo hoc opere ostendit, non omnibus quidem fortè probatus, quod in aliquibus vel rebus, vel terminis nonnullis novaturire videatur; sed ingenium tamen &ἀκρίβείαν non vulgarem in Commentario illo deprehendas. *Hujus sui consilii rationes prolixius in Inscriptione libri ostendit, cum in 13 tot Aristotelis Interpretibus &Scholasticis nihil planè inveniret, quod pulcherrimum ipsius opus Ἀναλυτικῶν rectè explicaret, eorumque verum usum demonstraret. Deprehendebam homines istos, inquit, totâ die non nisi de mente Praeceptoris, consiliorumque ipsius sensu ad ravim usque &nauscam decertare: alios hoc, alios istud suppeditare consilii: omnes tandem, verae quippe &priscae Architectonicae (quam oscuris aliquantum regulis, observatione &resolutione Mathematicarum, quas ipsis videre non contigit, fundatis, Praeceptor tradiderat) ignaros in solis liminibus &superliminaribus conclavium haerere, eaque, nescio quo ruinae metu, labore non necessario quidem, immenso tamen &tantùm non Herculeo, statuminare operosè satagentes: tectorio insuper gypsoque quàm pulcherrimè incrustantes; illigatisque emblematibus, quam fieri posset, clegantissimè convestientes, tempus omne consumere: substructionibus interim intimioribus ob instaurationis &cultus defectum omnimodè corruentibus. Quos quidem hominum istorum errores, ut primum diu &diligenter attendens, ex mera verae &priscae Architectonicae, quam à Mathematicis discendam Aristoteles non nesciebat, ignorantiâ, indeque regulis Aristotelicis non intellectis, sed pro placito uniuscujusque perversissime explicatis, ortum suum traxisse &originem deprehendi; ex eo nihil in optatis magis habui, quam videre tandem aliquando, qui omnimodam Philosophici istius aedificii ruinam praeventurus, Aristotelicam istam Architectonicam, hactenus satis perversam, è mathematicarum machinarum inspectione &resolutione, quibus tota nititur, restitueret, modumque postea, collapsam ferè pretiosissimam structuram ab interitu vindicandi, exinde ostenderet. Et haec quidem, quae de Methodo ac demonstrandi ratione ab Aristotele 14 dicta sunt, satis sibi constant, ut mirer, quomodo Nizolius in libris de rerum principiis &verâ ratione philosophandi omnem demonstrandi rationem ab Aristotele luculenter adeo traditam de medio tollere conatus fuerit. Extat enim libro quarto cap. 3. de falsâ demonstratione &scientiâ Pseudophilosophorum, &simul de inutisi falsoque posteriorum Analyticorum libro. Adver-15 sus illum peculiari operâ se disputaturum promisit Vir ingeniosissimus Leibnitzius in praefatione, quam iteratae libri Nizoliani editioni praemisit. Quanta illa sunt παράδοξα, qvum universalia in rerum natura negat? quibus sublatis, demonstrationis etiam magnam partem tolli necessum est.