# Polyhistor. Vol. 3 430.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 430.1 to 430.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/430.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/430.1

In quibus omnibus non quidem adeò certi quid deprehendimus, ut pectus saturare possimus, aut aliqua super hoc fundamento exstruere; Sed arguunt tamen illud, ferri naturâ suâ animos ad generales quosdam conceptus & naturas rerum spirituales seu aeternas; quas etsi explicare conceptibus idoneis non possunt, sufficit tamen, eorum conceptuum umbras quasi inhaerere men53ti. * Laudari certè ex eo Chinensium ingenia debent, qui dudum ante Pythagoram & Platonem nescio quid illi Philosophiae simile animo speculati sunt. Pythagoraei enim & Platonici ab Aegyptiis, ut puto, edocti, ad efficientem causam potissimum respiciunt, & Physicam quandam Metaphysicam, ut Verulamius vocat, professi sunt. Si verò accuratius rem pensitaverimus, non videntur haec temerariâ aliquâ ratione, sed summo consilio, à principibus Chinensium philosophis excogitata. Vix enim in umbraticis illis conceptibus rectus observari ordo posset, ni clatiores Ideae illos primùm produxissent, ut pro signis & notis inservirent iis, qui ad occultam hanc Philosophiam admittendi aliquando erant. * Occultiorem autem fuisse illis in phyficis doctrinam, qualem Aegyptii olim professi sunt, ac mille fabulis involverunt, ut tot viri doctissimi & nuper Cl. Tollius luce meridiagâ clariùs ostenderunt, totus ille istius philosophiae nexus ostendit, in cujus explicatione mirè se torquent, qui ad omnia alia dilabuntur, interpretes. Si enim illud universale principium; quod illi Liappellant, & de quo tam intricata illi proponunt, rectè pensitaveris, nil in illo aliud notatum observabis, quàm illud universae naturae πρῶτον ἐνεργητικὸν. quod omnia mista solvit, vinculisque suis ligat; de quô tot miracula praedicant occultioris Physicae magistri. Conferatur prooemialis declaratio partis secundae paragraph. 1. libri citati, & miraberis, quam haec cum Chimicorum doctrinâ conveniant. Illorum sensum non ceperunt, qui illa interpretati sunt. Est illud Chinensium Li nihil aliud, quam illa Cabalistarum linea viridis, quae ubique gyrat. Fuisse verò apud illos Chemiae scientiam vetustissimam notius est, quam ut in dubium vocari debeat Ad Aenigmaticam illam Methodum, Cabalistarum Hebraeorum doctrina referenda est, de quâ nos lib. 1. cap. 10. De tali Methodo universali Cabalistica, quâ Picus Mirindula usus sit, & ad fastigium scientiarum omnium pervenerit, multa quoque mirifica narrat Fichetus in libro de arcanâ studiorum memodo, p. 27.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
