Latin
430.5 to 430.6
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 430.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hujus mysterii, inquit, ea vis est, quam in Cabala triginta &quinquaginta portis intelligentiae ex arcanis Hebraeorum eruit Reuchlinus, ut scientiam rerum omnium &mundum dostrinarum universum quasi vivâ in tabellâ depictum subjiciat oculis, ordine planè admirabili. Denique continet omnia, &singula, singulaque ut omnia &omnia ut singula ad amussim explicat, efformatque illum, quem desideramus, hominem, ex omnibus conflatum compositumque disciplinis. An ad illam methodum quoque respexerit Agrippa, an subtiliorem &diviniorem velit, &quae ex afflatu doctos formare possit, de quâ nos lib. 1. cap. 12. num. 3. aliis conjciendum relinquo. *De Cabala veteri notissimi sunt praeter ipsos Hebraeos, Reuchlini, 56 Joannis Pici, Hacspanni, Buxtorffi, Hottingeri, aliorumque labores. Gaffarellus Indicem Codicum MStorum Cabalisticorum, quibus usus est Ficus, edidit Paris. 1651. *Hujus Hebraicae methodi reliquias se dare venditat Paulus 57 Scalichius in Epistemonis Catholici libro 12, qui inscribitur: de Revolutione Alphabetariâ, sive perfectissimâ ad omne genus scientiarum methodo, quam ante 12. annos ad Carolum Austriae Archiducem scripserat, sed aliâ planè ratione institutam, ut conferenti patebit?