# Polyhistor. Vol. 3 430.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 430.5 to 430.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/430.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/430.5

Hujus mysterii, inquit, ea vis est, quam in Cabala triginta & quinquaginta portis intelligentiae ex arcanis Hebraeorum eruit Reuchlinus, ut scientiam rerum omnium & mundum dostrinarum universum quasi vivâ in tabellâ depictum subjiciat oculis, ordine planè admirabili. Denique continet omnia, & singula, singulaque ut omnia & omnia ut singula ad amussim explicat, efformatque illum, quem desideramus, hominem, ex omnibus conflatum compositumque disciplinis. An ad illam methodum quoque respexerit Agrippa, an subtiliorem & diviniorem velit, & quae ex afflatu doctos formare possit, de quâ nos lib. 1. cap. 12. num. 3. aliis conjciendum relinquo. * De Cabala veteri notissimi sunt praeter ipsos Hebraeos, Reuchlini, 56 Joannis Pici, Hacspanni, Buxtorffi, Hottingeri, aliorumque labores. Gaffarellus Indicem Codicum MStorum Cabalisticorum, quibus usus est Ficus, edidit Paris. 1651.* Hujus Hebraicae methodi reliquias se dare venditat Paulus 57 Scalichius in Epistemonis Catholici libro 12, qui inscribitur: de Revolutione Alphabetariâ, sive perfectissimâ ad omne genus scientiarum methodo, quam ante 12. annos ad Carolum Austriae Archiducem scripserat, sed aliâ planè ratione institutam, ut conferenti patebit?

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
