# Polyhistor. Vol. 3 432

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 432. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/432

Sunt enim longe uberiores venae naturae atque capaciores, quam loculatae illae sedes artificis inventionis, magisque est ars naturae felicis & beatae accurata adjutrix ad delectum, si quid hac in re mei judicii est, auam ad copiam prolixa, suppeditatrix & magnifica. Excutiant illa Hebraeorum sacra, qui eas literas rectius intelligunt; certè plura in Cabalae mysteriis latent, quam sola illa Scalichio adeò celebrata Methodus: Rerum enim occultarum in iis thesauri sunt, unde in caeterarum gentium fundos tot rivi defluxerunt. In Orientalibus superesse in hunc usque diem plurima abstrusae sa62pientiae monumenta, non ego dubitarim. * Ad illa forte respexit J. Caes. Scaliger, cum in Hipponacte suo p. 403. querelam illam de suis studiis instituit: Plus poenitet me temporis, quod impendi In Grammatistas & leves locutores, Vanas poëtarum atque perditas nugas, Quam barbarorum quae leguntur in libris. Haec est mearum tota summa summarum, Stultum ac supinum, plumbeique detirii, Rebus relictis consenescere in verbis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
