# Polyhistor. Vol. 3 433

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 433. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/433

Morbi autem illi inter meteora referuntur, atque à ventis (quos Spiritus & Angelos facit) ortum habere tradit. Quàm suam sententiam ut stabiliat, SS. literarum, Galeni & Hippocratis autoritate saepè abutitur. Ratione itaque totius macrocosmi morbos dividit in empyreos, aethereos, elementares, in plaga septentrionali procreatos, tenebrosos ex plaga occidentali ortos, praeternaturales, aestuosos, ad plagam meridionalem spectantes. Causas morborum plerasque externas facit, à seminario meteororum & à victus ratione. Tu mihi vide lepidum illud sanitatis munimentum, quod libr. 4. Myster. Morbor. extruit, ubi & daemones morborum architectos unà cum ipsis morbis depingit; quibus adjunguntur etiam Angeli ἀλεξίκακαι, omnes nominibus suis appellati. * Scripsit etiam librum, cui ti-66 tulus: Utriusque Cosmi, majoris & minoris, Metaphysica, Physica & Technica, ubi positis ob oculos schematibus ipsum opus creationis demonstrare laborat. Multa quoque de Musica mundanâ è Monochordi contemplatione philosophatur. De quibus omnibus alibi plura. Sed mittamus illam Methodum, quae admirationi potius excitandae, 67 quam veritati inquirendae inservit, ac procedamus ad methodos particulares scientiarum, in quibus non convenire posse earum doctores, mirum non est, cum in universali non conveniant: quâ semel rectè stabilita, non multum erat de particularibus laborandum. * Certè Autor Medicinae Mentis ut rem 68 inutilem habet ipsarum scientiarum & methodorum multiplicationem; cujus haec verba part. 2. p. 13. Veri Philosophi Philosophia sive unicum studium est ars inveniendi. Si haec, de quibus modo sum locutus, animadvertissent, simul vidissent non tot dari disciplinas, quot ipsi profitendo enumerant, sed tantummodo unicam, unde omnia, quae sciri datum est, derivantur; quae est ars saepius memoram, inveniendi per nos ipsos. Hanc qui sibi comparivit, omnes alias bonas scientias unà cum eâ sibi acquisivit, aut ea absque alterius adjumento semper sibi acquirendi potentiam habet: quin omnes utiles scientiae, quae ab aliis praeter hanc statuuntur, non nisi hujus artis specimina sunt. Ab hâc scientiâ vulgares philosophi longius remoti sunt, quam vulgus existimat. Qui de scientiarum vanitate scripserunt, non in eo erraruns; quod istorum philosophorum scientias ad catalogum vanarum sive inutilium relegarunt; sed in eo, quod ex merâ ignorantiâ (uti perfacilè quis videbit. modo coa autores vel paululum perlustraverit) omnes omnium lii philo6yphilosophorum scientias sine ullo discrimine eâdem censurâ notarunt.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
