Latin
440
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 440
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm in illis de παιδεία &disciplinâ Encyclio à Ferrario dissentit Goldastus: 105 Neque enim per disciplinam Encyclion ἐγκυκλοπαιδείαν intelligit Goldastus, qui περὶ ἐγκυκλοπαιδείας singularem librum moliebatur, in quo probare voluit, ἐγκυκλια veteribus μαθήματα propriè dicta, quibus primum etiam pueri informabantur: mathematicae enim artes populares erant, atque iis primum instituebantur ingenui pueri, neque ad acroamaticos sermones admittebantur, qui in his rudes erant. Quod quidem in nostris Scholis quoque fieri deberet: illae enim quasi ansae Philosophiae sunt, ac mirificè acuunt ingenium. Non potest etiam eam ob causam Methodus aliqua universalis institui, quod omnium rerum, imaginabilium praesertim, accurata non possit dari scientia, ac multa in problematicâ incertitudine subsistant, etiam in na106turalibus. *Quare si vel maximè velis mathematica incedere ἀκριβεία, non licebit in omnibus. Hâc ergo parte succumbimus, ac fit saepè ut illâ methodi ἀκριβείᾳ confisi temerè de rebus, quas non apprehendimus, judicemus, ea1o7que ut ficta &falsa repudiemus. *Borellus in libro de motu animalium aliisque scriptis felicissimè mathematicâ methodo in veritates inquisivit. Etiam Spinosa hujus methodi fuco Ethicam suam profanam incrustavit, cui eâdem methodo à Blienburgio responsum est. CAP. VIII. DE VARIIS IN DOCTRINA PA