# Polyhistor. Vol. 3 442

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, RANDA COMPENDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/442

Novissimè quoque Malebranchius in libris de inquirenda veritate prolixè Mathematicam hanc methodum comKkk mendat, ac operosè satis Cartesianam de methodo doctrinam cum Aristotelica confert; Nam parte secunda lib. 6. ubi Cartesianas regulas proposuerat, aliquot capitibus demonstrare laborat, Aristotelem in Physicis suis nihil demonstrasse, cum nullam harum Regularum partem observarit. Ipse quoque Arithmeticam & Algebram duas constituit scientias, quae sint fundamenta caeterarum omnium. Non credam, inquit, esse quicquam utile, quodque accurate ab hominibus sciri possit, ad cujus cognitionem Arithmeticae & Algebrae ope pervenire non possint. Sed de eo alii viderint.* Ego certè miror, quî factum, ut Lyncei isti homines suâ istâ methodo velut divinâ aliquâ virgulâ secreta veterum, nemini in dubium vocanda, non penetraverint; cum tamen veteres illi philosophi suis suffulti principiis, quae in analogismis potius & conjecturis interdum subsistebant, tam prodigiosa extuderint, in quibus hodieque stupemus, ac vel ignorantiam nostram profitemur, vel, quia nihil scire fine hâc methodo nos posse credimus, istâ pervicaciâ armati pro mendaciis ac fabulis habeB mus.* Hobbesius tamen in suâ Computatione seu Logica cap. 6. methodum illam mathematicam omnibus non convenire judicat, & in plerisque cum Aristotelis doctrina consentit. Subjungo nunc, quae aliqui speciatim consilia in studiis ac doctrinis discendis tradidere, quae hîc quoque referri debent. Qualia praecepta etsi magno numero dari possunt, & inprimis è vitis virorum doctorum formari: nam ut regulae exempla producunt, ita ab exemplis regulae peti possunt: etsi quoque in libro primo, ubi de conversatione eruditâ agimus, non pauca adduximus, & ex ipso studiorum scopo consilia variant; tamen illa, quae nunc occurrunt, praecipuè ex J. Fortio Ringelbergio & Alexandro Ficheto, quorum ille in libro de ratione studiorum, hic in arcanâ studiorum methodo quaedam nota10vit, apponemus.* Primum Ficheti praeceptum est: Nosse Facultates omnes, unam profiteri: Vir enim eruditus qui ex omnibus artibus existit, nullâ in re hospes esse debet. Uni tamen & propriae incumbendum est facultati; de reliquis, quod in rem nostram facit, delibandum. Qui simul & intempestivè adoriuntur omnia, Ardeliones vocantur, risuque & sibilo excipiuntur: qui propositum mutant, quotidie tirones sunt, nunquam Magistri. Summus non erit, inquit Fortius, qui non ex unaquâque disciplinâ decerpserit, quod ad scopum suum conferat. Id citra laborem effeceris, si nihil attigeris, nisi locos communes; de quibus, I1 cum dabitur occasio, libellum conscribemus.* Secundum, quod primo locoJ. Fortio ponitur, est: Certum sibi scopum praefigi debere. Nam pauci complectuntur animo bonarum artium curricula omnia: Amici hîc in consilium adhibendi, ingenium nostrum explorandum, quid valeant humeri, quid ferre recusent: periti Magistri consulendi sunt: difficultas, diuturnitas studiorum expendenda: humaniorum literarum & philosophiae loci communes, & classico12rum autorum lectio nunquam omittenda.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
