# Polyhistor. Vol. 3 444.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 444.1 to 444.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/444.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/444.1

Temporis nimium in lectione & studiis terere, speciosa quadam socordia est; ludem ad ornatum mollius abuti affectatio mem est, quae se ipsam prodit. Libros non legas animo contradicendi & disputationum praeliis concertandi; neque rursus omnia pro concessis accipiendi, aut in verbae autoris jurandi; neque denique in sermonibus te venditandi; sed ut addiscas, ponderes, & judicio tuo aliquatenus utaris. Sunt libri, quos leviter tantum degustare convenit; sunt quos deglutire, cursimque legere oportet; sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare & digerere par est; hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi; alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum; alii autem pauci diligenter evolvendi, & adhibita attentione singulari. Invenies etiam libros haud paucos, quos per alios & vicaria opera legere sufficiat, eorumque compendia tantum desumere. Verùm hoc fieri nolim, praeterquam in argumentis humilioribus, & autoribus minoris pretii. Lectio copiosum reddit & bene instructum; Disputationes & Colloquia promptum & facilem; Scriptio autem & Notarum collectio perlecta in animo imprimit, & altius figit. Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus est bona: si Colloquiis se non exerceat, requiritur ei ingenium promptum; sin in tegendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio quodam utatur quo videatur ea scire, quae nescit. Historiarum lectio prudentes efficit; Poetarum ingeniosos, artes Mathematicae subtilitatem donant; Naturalis Philosophia judicium profundum parit; Moralis gravitatem quandam morum conciliat; Dialectica & Rhetorica pugnacem reddunt & ad contentiones alacrem; abeunt (ut ait ille) studiae in moQuin & vix occurrit in intellectu impedimentum aliquod insitum, aut naturale res. quod non studio quopiam idoneo emendari & edolari possit. * Ad lectionis commodum haec Ficheti praecepta inserviunt. Multum legamus, non multe. Festinemus lente: obruitur enim memoria multitudine, festinatione judicium ingeniumque corrumpitur. Convivas imitemur oportes, qui cibis non ingurgitant sese, quos non concoquerent, sed sedatâ fame & lento dente vescuntur, eâque mensurâ & modo, ut digerere & in succum suum demutare queant dapes illatas.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
