# Polyhistor. Vol. 3 445

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, RANDA COMPENDIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/445

Fons eloquentia Cicero, Historiae Livius, Poëseos Homerus, & magna ingenia fontibus capiuntur, mediocria rivulis. De illis quoque libris verum hoc est Ficheti praeceptum: Sic legendi libri, quasi non simus amplius lecturi, sic hauriendae in scholis sententiae, quasi repetituri non simus: sic de fonte aureo & torrente hauriendum, quasi deinceps haurire non liceat. Ita fiet, ut accuratissime studia obeamus: etsi enim nonnulla crebro retractanda sint, quae in usum veniunt occupationum, omnia tamen repetenda non sunt. Accidit saepe, ut quaedam studia Genio nostro adversentur, quibus tamen necessario vacandum est. In his utiliter suadet Baco Verulamius sermone fideli 36. In studiis quicquid à naturâ alienum repereris, stata tempora tibi praefigas ad ejusdem exercitationes & meditationes. Sin autem cum Genio tuo convenerit, de statis horis ne sis sollicitus: cogitationes enim tua sponte illuc conrolabunt, prout negotia & caetera studia permittent. In audiendo & percontando diligentissimum vult esse suum Tironem 24 Fortius. Accedant, inquit, ad Professorem, interrogent liberè, sed paucis quaestionem absolvant: nam morm viris doctis semper infesta est. Si is dedignabitur respondere, currendum ad alios. Nihil refert, quisnam ille sit, cujus ope opes nostrae augeantur. Fioravantus in libro Italica lingua scripto Dello Specchio di scientia universale libr. 3. cap. 20. ad discenda omnia hoc secretum, quod ipse summum habet, praescribit, ut virorum doctorum conversationem quaeramus, atque in omnibus negativam sententiam arripiamus, ita hâc occasione à viris doctis elici omnem doctrinam sine nostro labore posse. Quod tamen non ubique nec apud omnes bene procedit. Plerumque contradictionibus offenditur animus. Quare nisi certâ moderatione id fiat, non probaverim.* Fichetus 24 docet cap. 10. audiendos saepe esse viros doctos de pulpito dicentes. Uno, inquit, momento temporis effundunt in sinum nostrum, quod longissimo plurimorum annorum labore coacervarunt, atque hoc nullo nostro labore magnaque cum animi nostri voluptate contingit. Velint nolint, cum videri docti appetant, sua prodant arcana omnia necessum est, quae etiam necessitas ut Tantali saxum nobis incumbit: itaque mutui fures doctrinarum sumus, dum audimus & spectamus invicem: sunt enim oculi & aures scientiarum omnium administri & proxenetae. Est & aliud commodum in lucro reponendum maximo, quod ex hominum eruditae lectionis ore audiuntur autorum citationes ignotorum, & discuntur pretiosa rerum reconditarum nomina. Idem judi. cium de consuetudine & conversatione doctissimorum esto. Eadem enim ab illis elicia familiaritate & arte blandissime suffuraberis, eadem disces & forte docebis. Mutus enim haec est inter eruditos & ingenuos opera, nam callidi nostra furantur, & sua non depromunt, absit supercilium vincendique studium ab hujusmodi familiaritate, adsit discendi docendique benevola modestia, quam in Nepotiano dilaudat Hieronymus, quamIn audiendis praeR 6que in veterum libris explonitam habemus atque perspectam. lectionibus publicis non usque adeò assiduum suum vult esse tironem Fortius, meo quidem judicio minus rectè: nam si Doctores in illâ arte excellunt, quam profitentur, vivâ voce plus docebunt, quam è multis libris capias.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
