Latin
447.1 to 447.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 447.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tanti ego facultatem istam facio, ut malim judicium adolescentis, qui perpetuo docuisset, etiam res humillimas, quam ejus, qui solitaria domi lectione autores optimos perlegisset. Multa saepe legi, sed mensis unius intercapedo memoriam ita deleverat omnem, ut vix dum scirem, quos legissem. At quae alios docui, ea tam mihi perspecta sunt, quam corporis membra ipsa. Ea non aliter quam solis splendorem ante oculos haerere sentio. Horum cognitionem firmam esse, certam esse, frugemque proferre amplissimam experimento comperi. Horum memoriam vix morte credam extingui posse. Quoties me (idem in Annotationibus ait) insanum vocarunt, cum per integrum mensem quotidie docerem ab ortu solis ad occasum? quoties dixerunt fieri non posse, quin ante finem mensis inter labores exspirarem? Fatigor quidem, id non nego; etiam pene usque ad spiritus defectionem; sed fatigatio ea dulcis est. In scribendo tum Fortius tum Fichetus utilia praecepta suppeditarunt. 30 Ille scribendo omnem operam impendere jubet, caetera omnia floccipendere: Ubi perveneris ad provectiora, puta te tantum profecisse, quantum quotidie scripseris. Etiam si natura facundus es, dedita opera loquaris incomposite. Nam fere sit, ut qui loquuntur accurate, minus erudite scribant. Dum enim rerum illarum volupiate afficiuntur, imperfectiores oportet sint in altero. Nemo pari cura res duas unquam tractaverit. Nulla pralectio mihi tanti est, ut cogitationis aliquid illi velim tribuere. Id namque me à scopo meo averteret. Ea solum profero, quae primum veniunt in mentem, qua exercitatio longa mihi comparavit. Et stloquendum esset cum viris summis, etiam in cotu maximo, ne verbum quidem unum praemeditarer, tam libens ineptè, quam apte sententiam exprimerem. Quod si res majorem curam postularet, talem rem, talem coetum veluti pestem fugerem, ac stili amorem continerem in pectore, Certe neminem unquam vidi (nisi me memoria fallat) docte scribentem, cui valde in promptu fuit colloquendi disserendique ratio. *In scribendo taedium hâc ratione evitare docet. Statue ac 31 vove voluntate firma, te eo die non caenaturum, quo non tot paginas, non tot versus, ut decreveras, scripseris. Quod si aecciderit delinquere, tu tibi ignoscere noli, volo caena careas. Abstinere à cibo non parum quandoque ad corporis valetudinem facit, &alacriorem reddit animum.