# Polyhistor. Vol. 3 447.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 447.5 to 447.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/447.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/447.5

* Si librum editurus es, hoc consilium suppeditat. Dit 32 chalcographis parent sese, librum te dare velle excudendum, etiamsi ne paginam quidem parmveris. Tum facile totam voluminis speciem animo concipere, inde singulas parteis leviter in comoediarum argumenti modum describere, denique quotidie, quantum illis satis erit, absolvere poteris. Cum sic inceperis aliquid, perficere debes, velis, nolis. Id ego in omnibus pene libris feci, ac etiam in isto. Quod consilium autoris non sane in omnibus, quae scribimus, placeret. Quaedam levi negotio etiam ab otiosis scribi possunt; quaedam attentiorem meditationem requirunt, qualia sunt dogmatica, in quibus certa principia ponenda, & è principiis multa deducenda sunt. Ac ipse Fortius non tanquam praeceptum, sed tanquam consilium commendat: nam in sequentibus ita: Nan displicet editionem premi, quo commendatior liber exeat. Mora tamen aliquid habet incommodi. Hominem facit tranquillum, desidem, otiosum, ignavum, somnolentum. Et nescio quam adferat superstitionem, dum dissimulat quaedam, dum rogari vult, ut librum emittat. Quare animus, qui grassari velit, nusquam patiens morae sit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
