# Polyhistor. Vol. 3 450.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 450.1 to 450.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/450.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/450.1

Quamobrem in omni opere prima curarum esse debet, ut res sive membra coharcant; proxima ut verba seu modulatio numerorum In libris excudendis; inquit ille, cum speciosum aliquem vocum contextum, aut verba duo ornata invenio, laetitia exulto majore, quam si aureum reperissem. Tum mirus splendor pectus illustrat; hâc ἀμβροσέδ vivimus, hoc dulci gaudio mens tranquilla fruitur. Ea mihi sententia est, atque uti spero, ad vitae exitum permanebit, ut pro singulis vocibus nitidis, significantibus, appositis, singulos recipere aureos nolim, etiam si summa me premeret inopia. Mals dictionem esse deceram, aut voces ditas commissas apte aut splendide dictum aliquid in opu39sculis meis, quam aureum in manibus. * In scribendo duplicem quoque modum tradebat Quintilianus: Aut enim profunduntur impetu subito omnia, ut occurrunt, ac deinde secernuntur & limantur accuratâ diligentiâ; qui modus est eorum, qui prompto & celeri sunt ingenio; nam alioqui dum moratur mens in elaborando, cogitationes optimae praetervolant: Aut nihil chartae committitur; nisi diu expensum; quae ratio morosior est ac tardiorum ingeniorum. In his prior illa ratio mihi placetzquam ego plerumque sequi soleo. Quae subito ingenii calore inciderunt, quaecunque illa demum fuerint, sive argumenta sive ornamenta rerum, in carminibus hemistichia, fine modo ac ordine, modò ad rem faciant, diligenter chartis consignare soleo. Hinc commodiori tempore elaboratio eas meditationes perficit, quae nisi notata primum fuissent, periissent omnes, è quibus δευτέραι φροντίδες plura animo. 40 suggerunt.* Ad conservationem sanitatis, quo eò melius stuiis vacare possis, παραδοξώτερα quaedam Forni consilia sunt; E quibus illud de exercendo corpore: Longa quies enervat corpus, & calculum parit; ideo praecepere, ut studiosi quandoque aereum globum manit agitent, torqueantque ad fasigationem. Verum hoc exercitium nonnihil aufert temporis, Modùm igitur alium excogitavi. II. vestibus interioribus aliquandò consuo plumbam diffectum in minutas laminus vanti ponderis, ut utraque manu universam levare motem vix possim. Hac intuo manè, has robur corporis commodè sustentat. Caveo tamen, ne inferior spinae pars plus ique prematur. Id facio ad octo ferè dies, donec astu laboris nimium membri accenduntur. Sed pondus dictum sensim augetur ac minuitur: Repentina namque mulatiò tadere non parum naturam solet. Milonom sequor, qui quotidie vitulum ferre solitas, tandem gestavit taurum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
