# Polyhistor. Vol. 3 453

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 453. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/453

Prodigio similia sunt, quae de Marta Marchina, virgine Neapolitana, penè infante, memorat Erythr. Pinac. III. n. 75. quae à nemine, nisi fortassis divinitus, edocta egregiè Graecam, Latinam & Hebraicam linguam noverat, tum Philosophicis, Philologicis ac Liberalibus omnibus disciplinis non leviter erat. sed literate perita; deinde Epigrammata Graeca, sed Latina inprimis, eleganter arguteque conclusa fundebat ex tempore. Singulare quoque de Jncobo Martino Modonesio exemplum ibi memoratur, qui suptenniis puer à Job. Bapt. Mezetto Servita omnibus scientiis imbutus, adversus omnes accuratè disputare potuit. Sed infelix hujus rei eventus fuit, 54 testaturque Athanasius Grcherus in epistola ad Quirinum Kublmannum, Modonesium illum ab omni postea ingenio destitutum, stupidumque & nulli rei aptum fuisse. Quod & Jacobo Marchiscito Pisaurensi contigit, qui tredecim annos natus totam Aristotelis Philosophiam complexus est, ut omnes in examen provocare ausus sit, postea tamen illam admirabilem ingenii vim amisit; epistolis tamen scribendis à Pontifice admotus: de quo videatur Erythraeus Pinatoch. I. n. 72. De omnibus Romanis ingeniis judicat Favoritus in Virginii Caesarini vitâ, quae inter Poëmata septem illustrium Poëtarum habetur, illà primâ aetate statim sapere, sed rarò esse vitalia ac à vigore illa concidere. Multa ejus generis exempla collegit Balthasar Bonifacius in Historiâ ludicrâ lib. 19. c. 16 qui talia etiam apud veteres non rara fuisse ostendit.* Recentiora multa exempla collegit Colomesius in notis ad Quintiliani Institutiones, quae in opusculis ejus literariis habentur, prooemio libr. 6. ad illa verba, quibus filij sui decennis, jam praeclara ingenii specimina edentis, obitum deplorat Non slosculus suit ut prior, sed jam decimum aetatis ingressus annum deformatos fractus ostenderat. In his sunt Plinius Junior, qui decimo quarto anno Tragoediam Graecam scripsit; Avicenna, qui decennis literas humaniores calluisse, & totam Encyclopaediam ante annum aetatis decimum octavum absolvisse dicitur; Philippus Beroalans; qui adhuc puer Servii in Virgilium errores prosecutus est; Ludovicus Stella quindecim annorum adolescens, qui Aureliae LiIcianum, Aristophanem, Theodori Gazae Grammaticam frequentissimo auditoLII 3 (a) Ingeniorum praecocium Historiam diligentissime omnium Gallico sermone est perfecutus Adt. Bailerus, Biblioch Lamonianae Praefectus, in Tractatu, Parisiis A 1688. in ia edito, des Enfans debenus Celebres parleurs etudes, on parleurs Scrits; sui Appendix etiam peculiaris περὶ τῶν ὀψιμαθῶν (les Esprits tardibes) est adjecta. Utrrusque (Libri pariter atque Appendicis) Supplementum promittit Sebast. Kortholtus, Poeleos Professor Kiloniensis. ditorio explicuit, cujus memoria à Joachimo Fortio literarum monumentis est consignata; Nicolaus Βονboκίuν, qui Ferrariam carmen scripsit anno decimo quarto; Stephanus Boclianus, qui de servitute voluntana anno decimo sexto scripsit; Aldus Manatius Pauli filius, qui anno decimo quarto Commaentarium de Orthographia scripsit; Clandius Salmasius, qui Nilium & Parlaamum de primatu Papae recensuit ac emendavit nondum quatuordecim annos natus, (culus laboris ne senem quidem poenituit) & anno aetatis decimo quinto Florum cum notis edidit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
