# Polyhistor. Vol. 3 454

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 454. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/454

Plura exempla recensent Tiraquellus in Opere de Nobilitate & Jure primogenitorum pag. 435. 448. Leo Allatius in Apibus Urbanis p. 144. & seqq.* Sed prudentibus viris semper prodigiosa illa praecocium ingeniorum maturitas suspecta, quae succo tandem suo destituta extinguitur. Quintilianus eodem, quem supra laudavimus, loco filii sui exemplo testatur, quod observatum sit celerias occidere, festinatam maturita. tem & esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum est, nostra provehantur. Ipse Aristoteles in Rhetoricis ex vetere Poëta reprehendere videtur magistros nimis anxios & sedulos, qui pueros nir7tuntur triduo Philosophos efficere. * Ego cum ingeniis istis praecocibus lente festinandum, neque obruenda doctrinae mole, suaderem, etiamsi illi sustinendae pares fortè viderentur. Et sanè, quod Erythraeus quoque Pinacoth. III. n.36. notat, saepe acerrimis ingenus deest idonea informatio ac opes ad doctrinam parandam necessariae. Nec desunt, qui Magistrorum etiam industriam vincant, ac per ludum & jocum plus praestent, quàm summâ alii diligentiâ; quale exemplum in Carolo à Servâ notavit Erytbraeus Pinacotb. I. n. 88.* Ex adverso fuere ὀψιμαθεῖς, qui caeteris omnibus superiores summam ac immortalem gloriam sunt consecuti, ut Jul. C. Scaliger ac Isaacus Casaubonus, qui fera sua studia cum Danielis Heinsii praematuris confert Epistota 192. felicitatem Danielis Heinsiii adolescentis, cum ad Casaubonum literas has scriberet, praedicans. Sanè, inquit, cum eâ atate essem, quâ te nunc esse ex magni Scaligeri literis conjicio, bonorum autorum nomina paucis admodum exceptis, ne fando quidem audiveram unquam. Legimus senes ipsos feficiores saepe pueris progressus in studiis fecisse. Exemplum ejus rei dedit Bonciarius, qui patrem suum, septimum & quadragesimum annum agentem, hominem illiteratum, nisi quod legere scribereque sciret, semestri spatio linguam Latinam docuit, ut in Ordinem Patrum Societatis Jesu sacerdotis munere fncturus cooptaretur, ad quam sine linguae Latinae peritiâ nullus ipsi accessus fuisset. Methodum, quâ usus est, describit Dominicus Passionaeus Epistola ad Scipionem Barnahaum, quae inter Bonciarii epistolas reperitur pag. 396. Videatur & Erychraus Rinacoth. I. n. 53. ) INMIIII..IIIIV ειτ elie6. CAP. CAP. IX. 1ΓI

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
