# Polyhistor. Vol. 3 456.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 456.1 to 456.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/456.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/456.1

Vernaculae sine magno negotio addisci possunt, modò parentes, praeceptores, famuli, & alii, cum quibus donversamur, incorruptè loquantur. Quod si Graecd ac Easia linguâ ea eriamnum methodo addisci possent, non tanto nunc apparatu opus esset, citiusque ad ipsas disciplinas transire possemus. Quam ob causam in eam cogitationem multi venerunt, ut linguam Latinam è conversatione cum latinè loquentibus potiùs, quam è Grammatieis praeceptid & lectione, addiscendam suaserint. * Ejus experimentum in filio Robento Pater Aldericus. Gentilis cepit, qui septennis puer Latinè, Gallicè, Anglicèque locutus dicitur; quod Pater ad illum non nisi Latino, Mater Gallico, qui ei proprius erat, & Anglicano sermone (Oxonii enim vivebat) familia reliqua uteretur. Nondum octavum attigit annum, cum Virgilium illi Pater praelegeret; ut patet ex commentariis, quos lectionum Virgilianarumtitulo filius sub ingressu undecimi anni edidit. Ut felicior ergò fuerit Tanaq. Fabri filio. de quo postea dicemus, qui 14. demum anno Graecae ac Latinae linguae autores optimè intelligere potuit. * Vidi ab ipso illo Roberta titulum libri Anglicâ linguâ scripti super hoc argumento, in Bibliothecae Oxoniensis catalogo extantis, qui ita habet: Roberti Gentilis le chemin abregè or à Methode for attaimng of sciences in a short, time. I. e. Via brevis, sive Methodus bredi vempore discendi scientias, Londin. 1654. in 8. Sed hactenus librum ipsum videre mihi non licuit. Et fateor sanè, Patris tam docti cosloquiis proficere quadantenus in linguâ Latinâ potuisse puerum. *Caeterum colloquia cum iis, qui linguam Latinam accuratissimè loqui nequeunt, magis turbant sermonem Latinum quam juvant; ut & Itali nonnulli de industria sermonibus Latinis, etiam cum Viris doctis, abstinendum existiment, ne dictio aliquid ex idiotismo trahat, quem in colloquiis Viri etiam docti vix evitant, licet eleganter aliàs scribant. * Quam ob causam Scionpius Manutio insultat, qui quadrimestre tempus in unà epistola scribendâ exegerit. Ac vidi sanè Viri alicujus celebris (nec gentem nunc nec nomen viri memorabo) ἀυτόγρα φον epistolae in Bibliothecâ Gudianâ, qui mirabili & anxiâ diligentiâ eam scripserat: nam 4. vel 5.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
