# Polyhistor. Vol. 3 456.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 456.5 to 456.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/456.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/456.5

chartae folia in formâ majore compegerat, singulis paginis tres quatuorve ad summum periodos inscripserat, spatio interlineari amplissimo; singulis penè verbis & phrasibus variationes superscripserat; atque ipsa loca, unde illae desumptae, notaverat; neque illàs tantûm, sed & positus & juncturas verborum, adverbiorum, epithetorum, synonymorum è Nizoliono Lexico adiecerat; numero quoque e pedibus clausutarum connotatis. Hanc illo rationem in singulis periodis ad finem usque tenueran atque in hoc labore 4. menses exegerat. Inceperat enim (quod manu suâ annotaverat) corrigere has literas die 6. Aprilis, finierat Kal. Augusti. An. 1595. Non probarim ego morosam adeo & scrupulosam aliligentiam; etsi hac exemplo ostendi possit, quantâ accuratione usi sint viri docti in sermone Latino & puro acquirendo. Sed ita potissima vitae pars in solâ linguae Latinae cognitione elaberetur. Non omittenda hîc videbantur memorabilia eorum exempla, qui à pri 10 mâ infantiâ solo usu & colloquio mirabilem loquendi latinè promptitudinem nacti fuerunt. In his est Mentanus, vir apud Gallos celebratissimus, qui in dissertationibus (Essays) quas Gallicâ linguâ scripsit, lib. 1. cap. 25. suo hoc exemplo probat. Verba ejus in Latinum conversa ita habent: Pater meus in disciplinam me dedit Germano homini in Gallica linguâ rudi, sed in Latinâ versatissimo, cujus ille operam amplissimo stipendio conduxit. Haerebam illi semper in amplexibus, aderantque alii etiam pueri linguae Latinae non ignari.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
