Latin
DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
Statim enim ille Zenodoto Eratosthenem subjicit. Etiam ille Cyrenaeus fuit, Callimachi discipulus à variâ doctrinâ πένταθλος dictus, &Philologi sibi nomen vindicavit, teste Suetonio de illustribus Grammaticis cap. 10. Praefuit &huic Bibliothecae Apollonius Rhodius, vir ob Argonauticum carmen celeberrimus. Fuere apud Romanos, etiam antequam Bibliothecae struerentur, quidam actorum publicorum &legum custodes: asservabantur in aede Cereris plebiscita ab Aedilibus plebis, à Quaestoribus urbanis posteâ in aerario reposita. Librorum, tabularum censura committebatur Aedilibus Curulibus, Triumviris executio in libros damnatos data, censoribus quoque arbitrium in libros erat. Duumviri à Tarquinio creati libros Sibyllinos custodiebant. Mutatâ Republicâ M. Varroni à J. Caesare Bibliothecarum colligendarum negotium datum est, &Pompejus Macer ad ordinandas designatus. C. Julius Hyginus ob antiquitatis notitiam Polyhistor vocatus ab Augusto Bibliothecae Palatinae praefectus. Videmus ergò jam ab omni aevo doctissimis, &qui erant ὑπείροχοι ἄλλων, Bibliothecas, ingeniorum, animorum &sapientiae thesauros fuisse commissos. *Apud Reges Franciae dignitas illa non exigua erat, quam sub Carolo M. obtinuit Gernandus. In Synodo Ticinensi Anno 876. subscribit Hilduinus Abbas S. Dionysii &Bibliothecarius Caroli Calvi. Fuit &Ebo Archiepiscopus Remensis Bibliothecarius, ut patet ex Caroli C. Epistolâ ad Nicolaum PP. ubi ait, illum à Parente Ludovico Pio, adhuc Aquitanico rege, fuisse constitutum. Qui in Ecclesiâ Romanâ Bibliothecae praeerat, teste Onuphrio Panvinio tractatu de Bibliothecâ Vaticanâ, Cancellarius vocabatur; cujus ille munus describit: Bibliothecam &omnia ejus volumina accuratissimè custodire; Bullas sive diplomata vel Epistolas decretales Pontificum scribere, &si opus erat, dictare; Acta Conciliorum &Synodalia exscribere &conservare; tandemque apud Romanum Pontificem omnia praestare, quae sedis Apostolicae Cancellarii nostro tempore faciunt. Erat verò olim Cancellariorum non ista dignitas, quae posteâ fuit; De cujus nominis primâ origine, variâque acceptione, dignitatis incrementô, legendi omninò sunt Casaubonus in Flavii Vopisci Carinum loco illo: Praefectum urbi unum ex Cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquid, nec dici; Et Salmasius, qui luculentius omnia excussit, &in nonnullis à Casaubono dissentit. Comparari possunt, qui honestiore ex iis loco erant, cum Scribis nostratibus, aut qui à secretis sunt. *Tum verò, cùm Bibliothecae praeerant, Archivariis nostratibus similes erant: nam curae actorum publicorum Bibliothecae cura accessit, cum illa Cap. VI. de Bibliothecariis ¬itiâ Bibliothecariâ parandâ. illa ab uno commodè ordinari potuerit. Adeatur Onuphrius Panvinius ipso illo saepius citato loco, ubi ait: Conveniens visum fuit, ut is potissimum esset Papae amanuensis, scilicet scribarum Princeps, vel à secretis, qui etiam Pontificiam Bibliothecariam, qua tunc erat, velut Cancellaria quadam, sive ut nunc loquimur, secretaria, tractaret: nostris verò temporibus hac munia sunt divisa.