# Polyhistor. Vol. 3 465.6-7

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 465.6 to 465.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/465.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/465.6

Etenim hîc non erit necesse, ut puer multas Grammatices regutas magno labore ediscat tadiosissimas, & ne quidem benè intellectas, ullamque syntaxis; quae tam subitò oblivioni ac memoriae traditur; nec quoque, si ita placet, necesse erit; ut ulla vocabula technica, quae monstni. pueris videntur, in rationem veniant: sed sola hic post necessariam lectionem requiretur declinatio & conjugatio cum verborum copia. Ne verò hîc denuò multas fingas difficultates, hae declinationes & conjugationes juxta ordinem tradi solitum à puero, ut vulgò sit, memoriae non sunt mandandae, sed primò tantum scripturâ consignandae, tum plurima vocabula, ad se in illâ scripturâ exercendum, saepè secundum hunc ordinem varianda erunt; si denique satis tibi in hisce exercitatus videbitur, extra ordinem variè interrogando disciputlum, & quidem vernaculè, efficiendum Nnn dum est, ut tandem latinè absque ulla hasitatione respondere sciat, aut vice versâ, si tu latinè quaesiveris, ipse vernaculè respondeat: id quod breviori, ac quis opinatus fuerit, tempore obtinetur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
