# Polyhistor. Vol. 3 468-3

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 468. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/468-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/468-3

39* Sorellus libro de Scientia Universali, capite de perfecta methodo tom. 4. p. 539. Hon multum favet methodis illis, quibus infantes celerem Latinae lingua cognitionem acquirunt, etsi non negat, compendia quaedam adhiberi posse. Quare Montani illam informationem elevare videtur, quod ipse Montanus non multum se ex eâ fructum habuisse queratur, loco supra citato: quodque linguae vernaculae usus plus ad vitam civilem conferat. Methodum illam porrò ait potius Ludimagistro formando inservire, quam homini eleganti, & ad novitae civilis usum admovendo. * Sed frivolum hoc esse judicium quis non videt? Nam quod Montanus postea in Collegiis corruptam sibi lannitatem primam puriorem queritur, hominum indoctorum colloquiis factum est. Quod si prudens illa manuductio Parentis semper adfuisset, & conversatio hominum literatorum, aut ipse in legendis autoribus sedulus fuisset, non amisisset illam elegantiorem latinitatem: fuere & alii; qui plures eodem tempore linguas docere voluerunt, per subsidium unius linguae generalis, cui quasi inaedificarent caeteras, cujus rei autorem nominat aliquem des Vadtus. 4 Sed parum ait hoc consilio effectum fuisse. * Fuit & alius ie Maire, quî re ipsâ praestitit, quod alter ille promiserat. Informavit enim infantem octo vel novem annorum, ut Hebraicam, Graecam & Latinam mediocriter sciret. Potorat enim vertere in eas linguas themata proposita, & libros oblatos in vul42garem linguam transferre.* Processit autem illa methodo, ut simul cum leone lectione autorum praecepta Grammaticae traderet, proemia proponendo pro certo vocabulorum numero, quae è lectione memoriae infixerat. * Improbat 43 Est enim illa hanc docendi linguas methodum sine ulla ratione Sorellus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
