Latin
470
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 470
Unproofread scanNot analysed yet
*Hanc methodum consilio viri alicujus illustris publico hoc libello exposuit Faber, unde nos pleraque excerpta hic dabimus, cum non sit in omnium manibus, isque non exiguo multis esse usui possit. Primùm filium suum ante decimum aetatis annum non nisi legendo &pingendis literis darè operam voluit; neque calligraphiam multum quaesivit, quoniam illa, si à teneris ingeniis affectatur, sollicitos magis quam incitatos ostendat, neglectior verò scriptura plus ardoris &Phantasiae arguat: Quo quidem judicio ab Huarto discedit, qui calligraphiam ad vim imaginationis nimiam referebat, quam ille à puero abesse volebat. Ante sextum an46num frustraneam in scribendo operam impendi judicat: Primùm, ut legat accurate, curandum est. Decimo anno (Pater autem duodecimo demum arno rudimentis studiorum admotus est) Latinae linguae elementa ingressus est, statimque cum Latinis nominibus Graeca quoque legere incepit, quem laborem per quinque dies continuavit, ob illas, quas vocant, in Graecâ linguam abbreviaturas. Eum in finem illi magnum Alphabetum Roberti Stephani dedit, unde singulis diebus paginam descripsit, ac postea, cum ab hâc operâ cessaret, singulis tum hebdomadibus, quae semel didicerat, repetiit. In Latinâ linguâ ita rem instituit. Descripsit illi primùm Nomina, Pronomina, Verba, Praepositiones, &magnum numerum Adverbiorum, unà cum eoirum significationibus, chartâ grandiusculâ in 4to complicatâ. Et sic ille somnes Grammatices libellos adornari vellet, cum imaginativam puerorum vim &memoriam adjuvent. Paradigmata quoque non in alteram lineam, si fieri possit, trahi volebat. Quare &Autorum editiones majusculas, grandiore typo impressas, minutis illis praefert, seque ex illis citius centum, quam ex his sexaginta, versus memoriae mandare eodem temporis spatio potuisse testatur. Ante nomina ipsa clarè &accuratè explicabat rationem Generis, Casus, Numeri &Declitationis, quae repetenda ipsi crebrò fuere, ita tamen, ut paucis verbis ad interrogata responderet. Damnat enim magistrorum morem, qui multa ac inordinatâ loquacitate aures &animos puerorum obtundunt. Idem in Pronominibus &Verbis fecit, atque ei sedulo inculcavit, si primum cerbum accurate sciret, etiam reliqua intra s dies non ignoraturum, quod re res ipsa compiobavit. Ne vero, dum Verba tractat, memoriam fugiant Nomina, singulis diebus illa, cum cubitum it, ac lecto surgit repetenda.